Latin
259.5 to 259.7
Pontano, De rebus coelestibus 259.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quo circa recte canitiem putredinem esse quandam existimat: hoc autem ita se habere illud docet, quod qui ob morbum canescunt, ubi ua lentiores facti sunt, calore augescente, eoque excrementum ualenter concoquen te, canitiem exuunt. Quod in segetibus quoque euenit, quae locis humilioribus ac secundum lacunas sub magnis atque continuis pluuijs perpallescunt: ubi uero calor exiccauit humidum illud superfluens, tunc propriam resumunt uiriditatem. Prouenire igitur canitiem arbitratur neutique ob aridi tatem, sed quod calor ob ingrauescentem iam aetatem perlatum ad cutem excrementum nequeat concoquere, fierique ut ibidem collectum putrescat: Senectutem nanque frigidam esse, calore natiuo paulatim destituente iam corpus. Cutem rero ipsam ob insitum colorem, albi aut nigri pili causam non esse in homine, ut in caeteris animalibus, indicio illud esse, quod qui homines albi admodum sunt, pilos tamen abunde nigros habeant, cum in bubus, in equis, in suibus alba cutis album, nigra uero seu rufa nigrum produ cat, aut rufum pilum. Aquas quoque ad pilorum uarietatem permultum conferre, calidas enim albos facere, frigidas uero nigros; alimenti etiam uariantem uim hoc idem efficere ad colorem uariandum, dum cutis è qua pili gignun tur, alimenti naturam sequitur. Quid quod fontibus ac fluminibus quibusdam eadem haec uis inest? quemadmodum de Clitumno amne legitur, cuius potandis aquis uaccae grauidae albos progignant foetus. Senilis igitur canities inopia contrahitur atque exilitate caloris nequeuntis alimentum ipsum, unde pili aluntur, defecatius concoquere. Ex quo fit, ut aegrotante cute aegrotet etiam &pilus, &capillus, eaque aegritudo, imbecillusque habitus canities dicatur.