Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 260
Unproofread scanNot analysed yet
Cui quidem uitio flaui capilli magis expositi sunt, quo niam flauus ipse ac rufulus color imbecillitati huic quàm niger propinquior est Quod uero qui plerumque promissus esse capillus consueuit, enascatur aliquan do crispus, &id quoque de nimio calore prouenit. Insunt enim ut linguae blaesitas, ut pedibus imbecillitas, ut oculis caecutitio, aliaque membris alijs ui tia: sic &capillis crispitulo de nimio calore profecta, contortis ob ariditatem meatibus, quibus caput refertum est, humidoque materiam illam superfluentem parce nimis excernente. Etenim capillus promissus &simplex ex humido copioso &profluenti prouenit, magis quàm stillanti. Atque hinc Germani, &Dacae capillo sunt longo &simplici, quando eorum corpora &abundant humido, &aër ille etiam perhumescit. Contrà Aethiopes, quod regionibus utantur uehementer calidis, cerebro autem sicco, &item coelo, crispos habent capillos, &breues. Exhalatio enim ipsa fumosa ob insitum calorem ac siccitatem capillum inflectit: quod enim inest terreni, deorsum ut pendeat cogit, secus calor tollatur ut sursum, quocirca ob imbecillitatem intorquetur, quod uitium crispitudo dicta est. An quod cum parum omnino humidi, terreni autem permultum insit, ab aëre illo aestuante contrahitur pilus, ac si ab igne ustiletur? Cuius rei indicium esse potest durities, crispi nanque quàm recti duriores sunt pili: quae enim sicca, eadem &dura, id quod re ipsa cernitur. Quodque è capite (aeque ac deciduae è ramis frondes) quandoque capilli defluant, quod aegrotantibus ob maiores febrium ardores consueuit contingere, ut nudata caluaria uitium quod inde nomen traxit, inducatur, calori quoque nimio ascribendum existimant, qui quod humidi nutrimenti inest, exurit adeò, ut excerni ab eo haud ita multum patiatur. Aristotelis uero de hoc ipso uitio uerba sunt haec: Affectus huius causa est calidi humoris inopia, qualis praecipue pinguis est humor: quo fit, uti quae plantae pingues sunt, fronde uirescant perpetua. Nec pueros autem, nec spadones caluescere idem tradit, quod alte ri id aetatis non coierint, alteri quoniam euirati in naturam, quae mulierum est, transierint, muliebrem enim naturam puerilis esse naturae persimilem. Coitum igitur caluitij potissimam esse causam hinc arguitur. quod ex eo, hoc est nimiam ob resolutionem calidi in Venerem, cerebrum quod suapte natura frigidissimum est, tanto quidem magis refrigescit, efficiturque hoc ipso imbecillum admodum, exque ea imbecillitate, cum sufficere capillis alimentum nequeat, necesse est illos decidere. Est enim capillorum alimentum humor pinguis, qui è cerebro ad cutem permanat.