Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 267-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Ars locorum dominatum obtinens, atque orientalis staturam longiorem pollicetur, calor enim sursum impellit, bonum item corporis habitum ruboremque albo conspersum, oculos uero caesios, corpus hirsutum, capillumque mediocrem decernit, con cretionem autem eam quae calidi, ac sicci plusculum in se habeat: hac enim qualitate Mars est praeditus, quo fit ut à cerebri compactione oculorum co lor sit caesius. Sanguinem quoque sic calfaciet, atque, ut proprie magis loquar, concoquet, qui tamen nequaquam erit exiguus, propter orientalitatem ipsam quae suapte natura humectat, ut rubor ille sanguineus albo conspergatur, referatque candorem immixtum. Albescere autem sanguinem de calore, ac concoctione lac docet, semenque genitale. Calor idem Martius, quod excrementi multum ad cutem impellit, nam &ipse humorem quoque ab orienta: li, ut dictum est, regione contrahit, multos quoque pilos per totum corpus diffun dit. Calida enim &humida corpora sunt excrementosa, qua è diffusione cum excrementorum longe minus ad caput feratur, capillus ipse mediocris redditur. An eadem forte causa capillorum prouenit mediocritas, quae oculorum color caesius? Idem Mars occidentalis cum fuerit, staturam mediocrem decernit, colorem rufum, capillum flauum, corpus glabrum, oculos minutos, concretionem uero in qua siccitas praepolleat. Quod enim corpus reliquum glabrum est, capillus non temere fit longior, excrementis illum tantum pascentibus: quod uero flauus, existit de siccitate maiuscula, flauum enim ad album accedit, nam &frondes, &folia exucto humido flauescunt. An potius à defectu caloris? dum quod humidi excrementi inest, putrescit calore deficiente, ut iam dictum est de canitie. Flauus enim color cano est propinquior. Quod etiam glabrum fiat corpus, ab excrementorum exiguitate proficiscitur: quod mediocris statura, ab ariditate nimia, Mars enim uespertinus mirifice inarescit, demitque ob uespertinam siccitatem quod addebat ab orientali humectatione madefactus. Denique quod color tantum rufus decernitur, à sanguine existit nondum exies cato, atque rarefacto, propter imbecillitatem caloris. Quod in accensis lignis cernitur, rubescit enim in initio ignis, antequàm materiae humidum sit exhaustum, quo sensim consumpto tandem candescit.