Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 268
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ante dictum est, planetae uespertini tanquam senescentes inarescunt, donec in gyrum ad humectationem redeunt, quo interim tempore efficiuntur inualidi, &tanquam effoeti uiribus. Quod uero ad oculorum exiguitatem pertinet, ut non multò ante diximus, Mars ac Saturnus cum sint intemperati, uix aliquid exaque, suosque per numeros concinnatum reddunt. Atque ut Saturnus oculos craßiores facit, cum sit humiditatis excitator idem &coactor quasi quidam, sic è contrario Mars paruos ac minutos, propter nimiam siccitatem caloris sui comitem. Haec enim tam intensa Martis siccitas causa est, cur cerebri quantitas sit etiam exigua, caputque etiam ipsum exiguum. Frustra enim, imò inutiliter, &penè dixerim, monstrifice natura laboraret in capitis magni tudine molienda, si cerebri exiguitas, cuius continendi gratia facta est testa, minori potest spatio contineri. De Venere circa corporaturam.