Latin
Cap. XII
Pontano, De rebus coelestibus 269-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Vemadmodum autem oculorum omnis ac capitis temperatio ad cerebrum refertur, sic caloris ad cor: cumque erraticas caeteras Solis, Lunaeque subministras in generatione dixerimus, gene Hrationemque ipsam Soli, Lunaeque omnino delegauerimus, ille nanque formam inducit, haec materiam praestruit, in hac ipsa quoque formandorum corporum constitutione temperaturaque consideranda, cum primis luminarium ipsorum status, habitusque animaduertendus est, quo uidelicet è loco &ipsa aspiciant, &aspiciantur ab alijs. Si enim feliciter signis ipsis, ac dominis signorum configurabuntur, corporeae constitutioni plurimum fauore suo conferent: siquidem staturae ipsi longitudinem, compactioni partium decorem, membris robur, membrorum ac partium collocationi responsum adijcient, bonumque habitum per corpus uniuersum diffundent, denique corpus ipsum in quadrum ita redigent, ut id sibi parte ex omni conuenientißime respondeat. Cum primis autem Sol proceritati corporis, ac formae dignitati consulit, bonumque habitum constituit, quippe cum calore suo cuncta foueat, fouendoque robur adiungat.