Latin
Cap. XII
Pontano, De rebus coelestibus 270
Unproofread scanNot analysed yet
Luna uero non pa rum etiam ipsa conferet partium ac membrorum responsui, munus tamen eius potius est humectare: quod enim calore proprio uacua est, &,ut prisci La tint locuti sunt, cassa, suapte natura nec magnitudini adijcit quippiam, nec amplitudini, quando caloris est proprium sursum prouehere ac producere, qua è productione longitudo primum constituitur, ac deinde in latus diffundere, qua è re latitudo extenditur: quo fit, ut Luna in constituendo corpore moderationem quandam potius quàm longitudinem, &macilentiam prius quàm obesitatem portendat. Quam ob rem cursus illius, defluxionesque di ligentißime obseruandae sunt, &cum sola locis, ac locorum dominis affuerit, &cum à Sole in sociam ascita uires uterque suas simul illis contulerint. Illud uero certum est, corporis affabrefactionem, partiumque ipsarum probatam illam, aequabilemque conuenientiam à Sole potißimum Lunaque proficisci: de quibus quidem illud mihi dicendum uidetur in constituendis, ac disponendis corporibus, quod de sale in condiendis dapibus, quarum quidem commendatio omnis à salis condimento proueniat, eiusque temperatione. De matutinatione stellarum circa corporaturam.