Latin
Cap. XIIII
Pontano, De rebus coelestibus 273
Unproofread scanNot analysed yet
Et humana quidem signa artus ipsos, membrorumque informationem ad humanorum similitudinem, aequabilitatemque constituunt: at bruta, qualia ferarum sunt, membra fabricantur, ac persimilia illorum humano in corpo re moliuntur, siue ad robur, imbecillitatemue, siue ad craßitudinem, aut gra cilitatem, siue ad longitudinem, aut breuitatem, siue ad pulchritudinem, tur pitudinemue, siue ad rectitudinem, uel obliquitatem, aut ad decorem, indecentiamue, qualia animalium ipsorum sunt. Siquidem nonnulla etiam signa ad robur, ad pulchritudinem, ad longitudinem, ad amplitudinem, qualitatesque ad alias corporis non parùm adijciunt, qualia sunt, Leo, Virgo, &Sagittarius, contrà Pisces, Cancer, &Capricornus demunt Nam &Leo quod ualentißimum animal est, robustiorique corpore praeditum, addit ad ui res, ad membrorum uegetationem, uigorem, amplitudinem. Virgo, quia humanam formam repraesentat, multum confert ad pulchritudinem, ad formam ipsam, qualis humana est reddendam, suasque per partis decenter con cinnandam. Sagittarius qua parte homo effingitur, idem hoc praestabit: at qua equus, &robur adiunget, &artus maiores statuet, atque ampilificabit membra. Dement autem de robore, uigore, magnitudine, pulchritudine, qualitatibusque alijs humanae corporaturae proprijs Cancer, Pisces, &Capricornus, belluae quidem ipsae deformes, incompositae, imbecillis uiribus, membris male compactis, statuque corporis totius inualido, atque inconcinno. Si enim parentes ipsi, atque item patria, erraticae quoque bene collocatae liberorum egregiam formam, corporisque constitutionem eximiam promiserint, nimirum adiment haec ipsa signa non parum de parentum, patriae, erraticarumque pollicitis, ubi unum aliquod eorum aut ascenderit, praesertim ferino alio cooriente, aut dominus ascendentis seu loci Lunae Solis ue in eorum aliquo fuerit collocatum. Quinetiam signa quaedam sunt, quae prioribus à partibus bonum corporis habitum inducunt, uiresque maiores corporibus indunt, membraque confingunt uegetiora, qualia sunt Aries, Taurus, Leo, quando haec ipsa animalia à ceruice, pectore, atque armis, quae priores sunt partes, longe maxime praestant. Secus autem Gemini, Scorpius, &Sagittarius prioribus à partibus sunt imbecilliores, cum à posterioribus magnopere ualeant. Posteriora enim Sagittarij sunt equina, praecelluntque humanis, Scorpius ualet à clunibus, homo autem ipse (nam Gemini humanum est signum) in humeris ac lumbis uires suas, roburque praecipue collocatum habet. Quocirca si aut horoscopus constitutus ualentioribus in partibus fuerit, aut dominus signi horoscopantis, siue dominus signi Lunae ibidem collocabitur geniturae tempore, magna ex hac collocatione corporis uiribus, bonoque eius habitui fiet acceßio, Sin imbecillioribus consti tuentur in partibus, magna rursus fiet ademptio &uirium &habitus boni. Virgo item, Sagittarius, ac Libra (quod humana signa, quod bonam integramque membrorum dispositionem, partiumque inter se conuenientiam reti 274 10. PONT. DE REB. COEL. LIB. IX. nent, ad concinnationem partium ipsarum, formaeque decorem adiumenti plurimum afferunt.