Latin
Cap. XIIII
Pontano, De rebus coelestibus 272
Unproofread scanNot analysed yet
Quadrans secundus qui ab aestiua Solis conuersione in autumnale protenditur aequinoctium, qua è re aestiuus dictus est, iuuenilisque aetatis naturam ac uigorem refert, quae calido, siccoque abunde praedita est, concretionem ipsam corporis calidiorem, minus tamen humidam fu turam portendit, suique ipsius persimilem: staturam mediocrem, neque enim ultra iuuentam corpora in longum protenduntur: habitum bonum, pilos densiunsculos, capillos plerunque flexiles, oculos grandiores, colorem uero qui non satis delectet intuentes, Graece est μισοχρος, neque enim iucundus, &floridus, qualem iam diximus, esse poterit, propter humidi subductionem. Color enim ille uenustus, &blandus à calido, humidoque exactius temperato redditur, existitque è proba sanguinis moderatione. Qui tertius est quadrans, atque autumnalis dicitur, ab aestiua conuersione in autumnale perlatus aequinoctium, perinde ut autumnus ipse arido, frigidoque exhubes rat, concretionem ipsam corporum ijsdem his siccis, frigidisque humoribus refercit. Colorem autem croceum, atque, ut hodie dicunt, melleum, capillum mediocrem, oculos pulchros, gracilemque corporaturam denuntiat. Qui nu mero quartus est, atque ultimus, quique ab hiberna conuersione hibernus uocatus est quadrans, quod etiam frigido, humidoque refertus est, concretiones quoque corporum frigidiores, atque humentiores indicat, staturam mediocrem, capillum promissum, corpus subglabrum, ac penè uulsum, compa gemque ipsam memborum gartiumque concinnationem satis accommodatam: colorem autem subnigrum, ac fuscum significat. Atque haec quidem generali quadam regula, praeceptioneque traduntur. Quadrantes enim ipsi orbis signiferi proprietatem, ac naturas habent quisque suas, quemadmodum regiones ac terrarum situs ad ortum occasumue, aut meridiem, septentrionemue inclinantes. De stellis fixis, &signis circa corporaturam. Cap. XV. Am uero signa ipsa, &quae in zodiaco, &quae extra collocata zodiacum sunt, particulatim, atque alia quadam ratione animaduertenda sunt, eorumque potestates metiendae. Primum quod earum alia humana, ut Virgo, ut Gemini, ut Andromeda, ut Caßiopea: alia bruta, ut Aries, Taurus, Cygnus, Canicula.