Latin
ALDVM MANVTIVM
Pontano, De rebus coelestibus 275
Unproofread scanNot analysed yet
ALDVM MANVTIVM, De rebus coelestibus Lib. Decimus. PROOEMIVM. VERVNTVR Alde Manuti à remotissimis etiam seculis non ineruditi quoque uiri, terram consenesce re, tanquam effoetam, quod in mulieribus usuuenit ui opinioni Aristoteles quoque consentiat. Ego uero &uetustatem ipsam sua cum eruditione deriderem, &Ari stotelem, licet eminentissimum Philosophum, non sine irrisione demirarer, talia dicentem, si de nostra ipsi senectute loquerentur, ac si elementa ipsa prorsus essent tandem aliquando interitura. Quid enim est aliud consenescere quàm ad interitum properare? Nam nec terra prorsus est interitura, quanquam Christiani sumus, neque in nihilum abitura: nec si generationi finis quandoque statuendus est, futura tamen est terrae, elementorumque ipsorum ac coeli ruina, in nihilumque abitio. Verum ter ra ipsa sic consenescit, ut per partes, regionesque, perque regionum fines multum amittat de ueteri ubertate, solique opulentia: quemadmodum è contrario aliae atque aliae regiones ac loca nouas uires ad foecunditatem suscipiant, nouaque ali menta ad frugum procreationem, ac rerum copiam. Quod non solum in ubertate contingit agrorum ac soli, uerumetiam in potentatibus, atque imperijs, id quod Aethiopum, Persarum, Graecorum, Carthaginensium, Romanorum, itemque Gallorum, Germanorum, ac Gotorum docent imperia, quique maxime nunc formidolosus est Turcarum dominatus in maxima Asiae parte, Europaeque nequaquam exigua. Nec igitur interitura est terra, nec ita consenescit, hoc est uariant eius uires, naturalesque effectiones, ut sit ipsa in nihilum reditura, uerum ut per uices quasi quasdam nunc hae, nunc illae regiones, ac terrarum tractus uires aut maiores suscipiant, aut multum ipsae amittant de ueterifoecunditate, ac germinandi robore. An non aetates quoque nostrae &secula ipsa uariant? Quis igitur dubitet uariare suis etiam aetatibus ac seculis coeli ac stellarum uires, significationes, effectus? cum &motus ratio aliter atque aliter mutetur, licet una atque eadem ipsa sit, &partes ipsae fines non eosdem retineant, uerum stellae loca mutent sua, &coelum per partes undique uariet, atque à seipso minutatim differat. Quae res efficit, ut haec ipsa disciplina, coelique ac stellarum obseruatio coniecturalis &habeatur, &sit, perinde ut est res militaris, naualis ac medicina, quodque naximum inter homines est ac pulcherrimum, rei publicae administra: tio, propter rerum, ac temporum uarietatem, euentuumque successum. Quibus in hunc modum explicatis ad ea quae reliqua sunt, transeamus.