Latin
ALDVM MANVTIVM
Pontano, De rebus coelestibus 276
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem ita dicuntur à nobis, ut commonefaciamus syderalium rerum studiosos, quae de stellarum coelique prospectibus, ipsisque configurationibus traduntur, ea nequaquam perpetuum tenorem seruare, omnique è parte necessitatem inducere, tum propter ea quae dicta sunt, tum quia inferiores causae superioribus persaepe aut parum conueniant, aut aduersa etiam fronte repugnent. Voniam autem ita natura comparatum est, ut humana corpora quando corruptibilia sunt, externis affectionibus sint exposita, neque enim mortale corpus est ullum, cui non etiam permulta necesse sit accidere, diuersisque illud modis ac rationibus affici: de hac quoque parte, quae ad corporum uitia, ualetudinesque pertinet, dicendum relinquitur. Vitia uero ac ualetudines, quoniam corpus afficiunt, affectionum appellatione comprehendi uolumus: uitium autem intellegi, cum aliqua corporis pars uitiata est, ut cum aliquis aut oculo captus est, aut os habet cicatricosum: ualetudines uero, quibus certo quodam tempore cor pus uexatur, ut febres, ut laterum dolores, ut tusses, sanguinisque profluuium. Ac uitia quidem ferè perpetua sunt, ualetudines uero &sanantur post suum tempus, &rursus uexare corpus aut uniuersum, aut in parte aliqua consueuere. Ad haec uitia ipsa pleraque externa ui, fortuitoue inferuntur, ut ferro, igne, ruina, casibus: cum ualetudines humorum è corruptione oriantur, deque malo corporis ipsius, aut aëris aut aquarum habitu. Harum autem as fectionum principia, &causae à coelo quoque proficiscuntur, cuius motibus inferiora haec corpora subiecta sunt. Neque enim una est corrumpendi uia. Quod si corruptio existit a coeli motibus, &media per quae corruptio inducitur, inde quoque existent. Atque ut motus quidam sunt qui ab humoribus corruptis morbos prouenturos portendunt, sic etiam qui ab aliqua ui externa. Etenim homo cum à coelo constitutus ita sit, ut artium plurimarum inuentor sit, atque exercitator, uiuendi necessitate &gratia, sitque illi ingenita tutandi corporis sui cura, instrumenta quoque sibi ipse adinuenit, quibus seque suaque tueatur, qualia sunt tela, enses, iacula: atque ubi haec defuerint, non desunt fustes, lapides, torres, atque, ut Poëta inquit, faces, &saxa uolant, furor arma ministrat. Ad haec cum sit homo natura irascibilis, necesse est ab ira quandoque ut commoueatur, &iniuriam quae infertur, quibus po test artibus propulset: in qua propulsanda instrumentis illis utitur, quorum natura tutandi sui causa inuentrix fuit. Armauit haec caetera animalia suis quodque genus armis, cornibus, dentibus, unguibus, rostris: hominem naturalibus his armis destitutum, armauit industria, per quam arma sibi extrinsecus praeparauit. Quid igitur mirum, si à coeli motibus haec ipsa innuuntur, quorum causae à motibus eius manent? Quin signa quaedam coelestia ea natura sunt praedita, ut ad arteis huiusmodi faciendorum armorum homines inuitent: quaedam, quae ad curanda uulnera, externa ui, gladijsque ab arte inuentis illata. Quocirea &uitiorum &aegritudinum significationes in coelo repositae sunt, atque illarum notae motibus illius insitae, de quibus haec quidem tradimus obseruanda.