Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 277
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. De locis inferentibus uitia, aut aegritudines. Rtus &occasus, ut alibi dictum est, alter lucis, id est uitae au or est, unde qui nascuntur, uenire in lucem traduntur: alter tenebrarum &mortis, quo factum est, ut qui moriuntur, obire diem dicantur. Vt igitur ab ortu quaeruntur ea, quae ad uitam atque animalitatem, quinetiam ad formam ipsam, corporisque constitutionem pertinent, de quo paulò est ante dictum: sic ab occasu, qui luci, hoc est uitae opponitur, quaerenda sunt illa, quae &uitae obsunt, &mortem minitantur: quando aegritudines, uulnera, quaeque uis aut uniuerso corpori, aut membro cuipiam exterius affertur, media quaedam sunt ad mortem inferendam. Iure igitur in eorum qui nascuntur genituris occasus ipse diligen tissime inspiciendus est, num quae stella praesertim malefica illum insideat, aut aduersis radijs hostilem in modum feriat, seu de quadrangulo loco, eoque aut dextro, aut sinistro, seu de opposito, ac diametro, id est ab ipso exortu, in quo uitam constitutam esse diximus. Siquidem pro stellarum ipsarum naturis ac minitationibus uitia futura sunt, morbi item, ac mortes ipsae, ubi minae lethales fuerint. Verum nunc de uitijs, aqualetudinibus, quibus inda gandis tria sunt loca consideranda: horoscopus, id est quae ascendit coeli pars ab exortu: occasus, id est aduersa horoscopo coeli pars ea, quae deorsum inferius in hemisphaerium deijcitur: ac sextus locus, qui occasum antecedit, no menque à ualetudinibus accepit, Martique addictus est, nullamque cum horoscopo coniunctionem habet, unde à Graecis ἀσύνδετος dicitur: quibus in lo cis maleficae ubi inuentae fuerint, malignitatem suam facilius exercent. Siquidem septimus locus propter situm, nam horoscopo opponitur, &inde tenebrae erumpunt, uitae quoque nati, cuius quidem horoscopus significator est, &corpori, cuius constituendi ius magna sibi è parte idem uendicauit, hostilem aduersatur in modum. Sextus uero, quoniam nulla non ratione ab horoscopo disiunctus est, nihilque cum illo familiare, aut amicum habet, uitae incolumitati, bonaeque corporis ualetudini insidiatur, &tanquam è latebris bellum parat.