Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 279-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Rincipio loca ipsa uidenda sunt, an simul tria, an duo tantum, an unus solus, an nullus ab erraticis sit infessus, sint ne erraticae quae insedere, beneficae, an maleficae, an partim beneficae, partim autem maleficae: ad haec sintne ambo luminaria, an alterum tantum, an neutrum in ipsis locis: praeterea sit ne Mercurius &ipse ex insessorum numero, an fortasse solus. Quod si nulla omnino erratica insederit, uidendum est an è loco quadrangulo seu septimum, seu sextum impugnent locum, an fortasse utrunque. His autem cognitis, atque in numerum redactis, uidenda sunt signa ipsa, à quibus loca occupantur, et item signa, qui bus erraticae impugnantes feruntur, eorumque qualitates ac naturae exactius perquirendae. Cum primis autem uidendum est, an erraticae ipsae, seu quae impugnant, seu quae insident, sint orientales, an occidentales. Siquidem matutinae, quod ualidioribus praeditae sunt uiribus, uitium afferunt, uespertinae ualetudinem. Cum enim uitia perpetua sint, potentiore à causa proficiscan tur necesse est, ualetudines ab imbecilliore, quia breuiores, suoque desinunt tempore, tametsi aliquando fortasse reuertuntur.