Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 280
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque stellae matutinatio uitium indicat, uespertinatio ualetudinem. Erunt autem uitia ac ualetudines gro natura signorum ac stellarum, &in partibus illis corporis, quae tum stellis, tum signis ipsis subiectae sunt. Vtique de luminaribus primum lo quamur, quoniam oculi obtutusque ipse Soli, Lunaeque ascribuntur, ut iam di ximus, ubi utrunque, aut alterum ijs in locis, aut una simul, aut seorsum repe rientur, uitium aut oculorum alteri, aut utrique inferetur: ut autem distinctius loquamur, ubi Luna in ortu, occasuue, aut sexto in loco partiliter con stituta fuerit, atque à Sole opposita è parte conspecta, natus ille in cuius hoc genitura contigerit, altero capietur oculo: si tamen Martis, Saturniue prae sentia alteri eorum astiterit, aut quadrangulatio affuerit. Idem quoque con tinget, si Sol in eorundem locorum aliquo partiliter inuentus hac eadem radiatione pulsetur: quinetiam si Mars, aut Saturnus in ortu, aut occasu par tiliter constitutus Solem, Lunamue quadrangula, oppositaue radiatione percutiat, natus ille eadem ratione altero capietur oculo: si uero ambae ma leficae aut simul iunctae, aut seorsum collocatae, utrumque luminare percukient, siue luminaria ipsa copulata sint, siue seorsum permeent, utriusque nimirumoculi orbitas timenda est. Orbitas autem ipsa, cum Saturnus fuerit illius autor, à uitiosis humoribus, perniciosaque suffusione ortum ducet. Quod si eius causa ad Martem referetur, uitium ipsum aut ferro, aut igni, aut ictu, aut externa quapiam ui inferetur. Mercurij autem stella, cuius promiscua potentia est, si &ipsa iaculum suum de quadrangulo, oppositoue loco ita in Lunam contorserit, ut orbitatis autor effectus sit, uitium hoc pa trabitur gymnicis, palaestricisque in certaminibus ac ludis, aut exercendo pugillatu. Luna quoque in aliquo locorum ipsorum collocata, praesertim in cardinibus, si nebulae coniuncta fuerit, quae est in Cancro, aut Pliadibus, quae sunt in Tauro, aut iubae Leonis, aut urnae Aquarij, aut in fronte Scorpij collocata, aut in eo Sagittarij spatio, quod ab octaua parte ad decimam protenditur, aut in lincolis Piscium, siue in ipso Arietis capite, atque à Sole oppositis è regione radijs percussa, alteri prorsus oculo lucem adimet, praesertim si Martis, aut Saturni inimica uis sese sociam addiderit. Quod si Solem alter, alter uero Lunam partili radiatione petierit, nimirum natus ille utroque oculo capietur. Itidem quoque utriusque oculi luce orbabitur, qui Lunam ex toto ferè lumine suo orbatam, in aliquo signorum horum, atque in partibus quas diximus collocatam, in cardineque aliquo praesidentem, Martem uero ac Saturnum, aut alterum eorum saltem illi aduersantem habuerit. Quod si plena iam fuerit, euitabit fortasse caecitatem, uitio tamen aliquo laborabit oculorum, aut ualetudine, seu forte cicatrice, ¬a aliqua in ea ipsa aspectus parte foedabitur.