Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 295
Unproofread scanNot analysed yet
De alijs quibusdam uitijs. cap. VIII. On solum autem in lingua, uerumetiam in alijs corporis par tibus uitia, malumque inesse habitum persaepe cernimus, ut capitis à collo in pectus proclinationem, ut pedum claudicationem, ut spinae, lumborumque gibbum, &pectoris, ut neruorum solutiones, contractionesque, ac debilitates, ut uertebrarum nimiam deformemque prominentiam, ut mutilationes quoque: quae quidem uitia pro signorum naturis eueniunt, maxime autem ubi in illis locus, hoc est uitij, ualetudinisque pas ceciderit. Haec autem signa quae uitiorum, ac ualetudinis locum in genituris sortiuntur, à Graecis uocantur ὑπαῖτια, quòd uidelicet uitio, ac ualetudini causam dent, nobis tum uitiosa, tum ualetudinaria placet appellare, è recentioribus nonnulli aegrotantia uocauere, quidam ineptiuscule defectiua, quod uitium uocent defectum. Cum igitur ambae maleficae, Mars scilicet ac Saturnus, in ascendente coeli cardine cum Sole Lunaque simul constituti fuerint, aut luminaribus ipsis in horoscopo insidentibus, utraque malefica, opposito de loco, cardineque ab occiduo aduer sabitur, Lunaque ipsa in nodis, seu flexibus reperta forte fuerit, aut in Ariete, in quo uitij etiam locus constitutus sit, aut in Tauro, Cancro, Scorpio, seu Capricorno: natus ille, in cuius genitura figuratio haec contigerit, uitiorum de quibus diximus, aliquo laborabit pro signi natura: atque à primis quidem diebus, ipsaque statim genitura, si luminaria partiliter cum ma leficis copulata incedunt. Haec autem ipsa signa, quae supra expreßimus, uitijs iam explicatis maxime apposita sunt, quod membris praesideant, in quibus illa contingunt. Locus uero ipse nodorum, ac flexuum, flexuram quoque atque incuruationem, distertionemue membrorum in malo Lunae habitu decernit. Qui nam autem deterior esse habitus Lunae potest, quàm ut à Sole exusta, ab utraque etiam malefica, aut ex opposito, aut è propinquo, ac coniuncto situ, omni è parte labefactetur? Quod si luminaribus ipsis in ascendente cardine simul positis, Mars ac Saturnus superiores quidem effecti, uerum inuicem digreßi de culmine, hoc est è signo coeli medium tenente quadrangulabuntur, grauioribus cum periculis, maioreque consternatione mala haec quae decernuntur, inferentur aut à casibus, praecipitibusque locis, aut à latronibus, quadrupedibusue, aut ex igni, ferro, uul nere, contentione, rixa, quorum quidem malorum Mars autor atque illator fuerit, ubi ob praerogatiuarum autoritatem iurisditio haec illi obtigerit. E mari uero, aut à fluminibus, stagnis une, aut è spasmis, neruorumque distentionibus, aut ruinis, ubi Saturnus illorum inferendorum ius sibi, potestatemque uendicauerit. De uitiligine, scabie, &alijs uitijs compluribus, siue aegritudinibus.