Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 296
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Voniam autem uitia ipsa potißimum decernuntur, Luna aequis noctialibus in signis, aut solstitialibus collocata, si Arietem ipsa permeabit, quod aequinoctiale signum est, uitiligines decernet, atque albis maculis nati corpus asperget, cui uitio nomen est nunc Morphea. Sin autem per Cancrum feretur, quod Solstitiale est quique aestiuum signum, lichenas minatur: at in Capricorno posita lentigines, in Libra uero tetram illam scabiem, quae lepra dicitur. Itaque pro hu morum natura atque intemperantia anni quadrantes sequentium, uitia haec aut his similia portenduntur. Futurae autem sunt aegritudines, magis quàm uitia, si fiat commutatio status atque conditionis, ut scilicet maleficae configurentur, Soli quidem uespertino in statu, Lunae uero in matutino. Status enim uespertinus Lunam delectat, quoniam luminare nocturnum est, matu tinus autem Solem, quod est diurnum. Diurna nanque conditio, quam matuti natio sequitur, quia pollentior est, uitium inducit: nocturna uero, cuius particeps est uespertinatio, quod imbecillior est, ualetudinem. Haec igitur con ditionis permutatio, uel potius contrarius status uitia in ualetudines mutat. Generaliter autem &mali habitus, &aegritudines, ac uitia quae à Sa turno decernuntur, à frigore, ac pituita, occultisque generantur humoribus, ut uentris, atque intestinorum dolores, quique morbi inde proueniunt, ut etiam qui è pituitae affluentia &à reumate, distillatione, grauedine, ut tußis, uomitus, stomachique eiectatio, ut corporis totius macilentia ac tabes, ut debilitas ac languor, ut leuitas intestinorum, aluique solutio, ut colice, elephantia, icteros, quia morbus arquatus dicitur, muliebris etiam naturae mala affectio: à Martem uero mala pulmonum affectio, saguinis excreatio, bilis commotio, scabies, ac prurigo, quaeque mala ferro, ignique curan tur, quaeque aut uruntur, aut caeduntur, ut tubercula, hulcera, antraces, fistulae, quaeque etiam uitia, morbique erumpunt in occultis locis, ut mariscae, pustulae, denique cuncta serpentia, abortus quoque muliebres, ac foetuum truces illae discerptiones in utero. Quocirca uitia, aegritudinesque maleficarum ipsarum naturam, ac matutinationis uespertinationisque conditionem sequentur, easque infestabunt corporis partes, quae à signis innuentur, in quibus tum uitij, ualetudinisque locus inuentus fuerit, tum cardinalis ipsa fiet configuratio. Quodque Mercurij stella tantopere uersatilis est in utranque partem boni ac mali, quoties aspectus eius, aut societas accesserit, tum Saturni malignitas, tum Martis augebitur.