Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 299
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res praeterquàm quod nobis ab Vrso ipso relata est, multi mortales, qui co conuenere, praestantissimique in his uiri &testificati idem tunc sunt, &nunc diuulgatim praedicant. Nec uero superuacaneum laborem hunc nostrum fore ducimus, si etiam configurationes ab antiquis traditas, atque obseruatas, è quarum significationibus uitia, ualetudinesque decernantur subdiderimus. Quinetiam quo haec ipsa quae à nobis tradentur, apertiora fiant, naturam, causasque uitiorum atque aegritudinum, breuiter tamen, ac nutu quasi quodam significabimus, ne qui legunt, caligare prorsus uideantur, naturis ac causis penitus ignoratis. De claudicatione pedum, &alijs quibusdam mor