Latin
Cap. X
Pontano, De rebus coelestibus 299-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. bis. Laudicatio proprium uitium est pedum, hominumque ipsorum maxime peculiare, idque ex eo fit, quod &quadrupedum, &auium crura oßibus, ac neruis tantum constant: hominis uero crus, multa carne uestitur, quoque mollius est, eo magis iniuriae exponitur, facileque (dum in utero mouetur foetus) laedi potest, ob teneritudinemque infringi, atque eo facilius in iniuriam saepe crus incidit, quod foetus ipse diutius immoratur in utero, antequàm absolutus in lucem ueniat. In cuius creatione si aut Aquarius, aut Pisces, aut Capricornus infestabuntur à Mar te, Saturnoue, aut ab utroque, aut in ipsa forte genitura, foetus illius genua, crura, pedesue uitiabuntur in utero quidem, quodoties malum in creatione portenditur: sin in genitura, postquam in lucem ex utero prodierit, eo quidem tempore, quod a malefica stella decretum fuerit. Mars igitur in quocunque coeli cardine positus, nascente aliquo, ubi cardinis illius anaphoram Saturnus possederit, aut alium quemuis geniturae cardinem, luminaria uero aut quadrangulantur illis, aut opponuntur, aut cum altero ipsorum partiliter con iunguntur, natum illum claudum, fortasse ¶lyticum faciet. Ex insessione nanque, aut irradiatione Martis, Saturniue praesertim cardinalis signa ipsa acrius inficiuntur: haec autem infectio membris illis maxime, quibus signa ipsa praesident, minitatur. Quinetiam aduertendum est cum primis, sint ne signa ipsa eorum ex ordine, quae agnominantur curua. His minis accedit etiam Lunae aspectus infensior, è quibus altera quidem corpori, alter uero spiritui dominatur, uterque autem animalitati. Quocirca non nisi male actum iri cum membris illis corporis, quae uitio huic subijciuntur, existimandum est. Euenit autem claudicatio plerunque uel propter aliquod uulnus acceptum, uel quod ossa loco suo mota sint, aut quod aliqua externa ui confra cta, aut fortasse propter uitiosos humores eo loci continenter defluentes.