Latin
Cap. XVI
Pontano, De rebus coelestibus 30
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam addidere octauum, idque Rhiphaeum à Rhiphaeis montibus, quinetiam Hyperboreum uocauere: hoc in tractu maxime frigido &ab aequinoctiali linea quamremotißimo, quo propius ad uerticem septentrionis accesseris, eque implius augescunt sub aestatem dies, sub hyemem noctes, siquidem compertam est ad horas uiginti accedere. Ac de his nunc hactenus, alibi distinctius atque uberius. Ipsa uero aequinoctialis linea aequales semper dies noctibus efficit, quoniam nulla illic contingit terrarum aut signorum obliqui tas. Secat autem interiorem Libyam per sinum Hesperium, ultra fortunatas insulas, perque montem, qui deorum currus dicitur, ac montem eiusdem tractus nomine Arualtem, inde transit per interiorem Aethiopiam ultra Garamanticam &Arangam montem, ac per Pyleos montes, item Coloan paludem cis Lunae montes, ac Nyli paludes profecta, secat Indicum pelagus, extremaque Taprobanae &Chersonesi eius, quae aurea dicitur, indeque per Sinarum sinum pertingit locum, ubi Saenus fluuius in sinum ipsum influit, ultra uero regio est nobis ignota. De signis obliquis, aut rectis. cap. XVIII. N ijs igitur tractibus, quos ab ipsa aequinoctiali linea septenrionem uersus octo esse posui, signa sex quae sunt ab initio Cae pricorni usque ad Cancri principium, quod obliqua oriuntur (recedunt enim ab Austro, atque in Aquilonem assurgunt) sin gula minus duabus horis occupant in ortu, quocirca lucem citius nobis affe runt, &quod ad occasum recta descendunt, in ipso descensu singula duabus horis amplius occupant. Quo fit, ut cum celerius oriantur, occidant tardius, diesque ipsi tandiu crescant, dum ad Cancri initium Sol peruenerit, quo è loco quod signa ipsa recte incipiant exurgere, ob circuli conuersionem lucem tardius ad nos afferunt, quodque in occasum praecipitantur, &obliqua decidunt, singulaque breuius horis duabus descendunt, lucem citius auferunt. Quocirca noctes tandiu producuntur, dum ad contrariam circuli conuersionem, quae fit in prima Capricorni parte, Sol ipse lucis autor profectus fuerit. Quae igitur signa breuiori tempore, quàm quod est horarum duarum ascendunt, ea obliqua dicuntur, ascensionumque paucarum. At quae duabus horis amplius supra finitorem tolluntur, recta, multarumque ascensionum. Ex hac autem obliquitate, &oriendi rectitudine id efficitur, ut signa obliqua licet singula è triginta constent partibus, tamen quod ad horarum pertinet spatium, pauciores habere partes dicantur. Siquidem idem ipse Aries, quod signum sub aequinoctialem lineam triginta partium est, in ipso primo climate ea celeritate ascendit, ut non plures quam uigintiquatuor gradus, ac uiginti minutas partes gradus unius habere uideatur. At Cancer tanto tardior eo exurgit in eodem primi climatis tractu, ut ad triginta illas partes tres etiam gradus adijcere intellegatur, quinetiam minutas partes uiginti. In septimo autem climate usque adeò properare ortum Aries sentitur, ut quindecim gradus integros nullo modo impleat.