Latin
Cap. XVI
Pontano, De rebus coelestibus 31
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà Cancer immoratur ado, ut amplius etiam quàm septem ac triginta gradus occupet. Hoc quod de gradi bus dicimus, ut ad temporum atque horarum spatia referamus, tale est. Constitua mus locum in quo dies maximus sit horarum quatuordecim, ad quas etiam addat plusculum aliquid temporis, hoc in loco Cancer, quod rectum signum esse diximus, totus oritur horis duabus, adiecta etiam duodecima parte horae alterius. At Capricornus qui huic aduersatur, &obliquus exurgit, hora una &deunce, siquidem è duabus horis surripitur ei horae unius pars duodecima. Quod enim Cancro adijcitur ad horas duas, illud ipsum, id est tantundem demitur è duabus horis Capricorno. Leo item oritur horis duae bus &triente, Aquarius hora una, trientibus duobus, Virgo exurgit tota horis duabus, trientibus item duobus, id est partibus octo horae alterius, Pisces huic contrarij hora una, triente uno. Quod enim Virgo sibi addit ad horas duas, Pisces imminuunt. Libra quoque dum tota oritur, hoc ipsum tem pus horarum duarum &trientium duorum implet, at Aries horae tantum unius &trientis unius spatium, Scorpius horas duas &trientem unum occupat in ortu, Taurus horam unam &trientes duos, Sagittarius horas duas &duodecimam horae partem, perinde ut Cancer, ac Gemini perinde ut Capricornus horam unam cum deunce, id est horas duas demo pta tantum duodecima horae parte. In horum autem occasu ratio mutatur, quantum enim duabus horis demitur, aut illis additur in exortu, tantum subducitur, aut adijcitur in occasu. Quae ratio efficit ut Sole in prima Cancri parte constituto, dies sit horarum quatuordecim, adiecta etiam alterius ho rae parte sexta. Ac nihilominus horis uiginti quatuor Signifer totus conuertitur, signaque sex hemisphaerio superiori, altera uero sex inferiori defirantur. Haec quae nunc dicimus, manifestiora fiunt è regulis computationum pro locis, in quibus ascensionum ipsarum ratio quaeritur. De signis praecipientibus &obedientibus.