Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Voniam autem in neruorum mentionem incidimus, de illorum resolutione ac uitijs statim dicemus. Ipsa uero neruorum Fresolutio, quae Graeco uerbo est tum ἀποπλη ξῖα, tum παρά υσις, perinde ut uel totum corpus, uel membrum aliquod occupauit, de latentium humorum fluore continuo fit, raroque ad sanitatem peruenit, maxime ubi totum corpus infestat: quippe quae si non peremerit, aut in comitialem uertetur morbum, aut in paralysim. Verum ex apopleticis ij quos Latine attonitos dicimus, quod ictu fulminis obstupefacti sint, euadunt, quod uerbum ipsum indicat, cum sit à tonitrum deductum.