Latin
Cap. X
Pontano, De rebus coelestibus 301
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tum ab se ipsis, tum à planetis aut insidentibus, aut aspicientibus portenduntur. Ad haec Mars in Capricorno positus altitudinis etiam suae suffragio adiutus, Lunam in Cancro positam, oppositaque consistentem in parte cum loco, domoque etiam ipsa peßime afficit. Nec minus etiam &Lunae domum, &Lunam ipsam infestat, ubi in Cancro, Capricornoue constitutus aduersantem sibi Lunam è Capricorno intuebitur: nam &insessu suo Lunae domum inficiet, et Lu nam in sua ipsius Martis altitudine deprehensam acrius pulsabit. Haec au tem ipsa infectio, uitiosaque radiorum commixtio eadem ratione fiet, cum Mars ac Luna pariter coniuncti, cardinalem uterque autoritatem in genitu ra exercuerint. Quod si eadem haec aut coniunctio, aut oppositio fiat in Tauro, aut in Scorpio, ubi coniunctio fuerit, deprehensam in Scorpio, hoc est propria in domo Lunam Mars insessu suo tanquam captiuam sua in iura trahet, altitudine etiam Lunae quae in Tauro est, aduersa irradiatione tentata. Cum uero oppositio &Lunam, &Lunae ipsius altitudinem proteret, atque interturbabit, quoties aduersantem illam sibi in Tauro adeptus fuerit, sua praesertim è domo radios perinde ac tela in Lunam iaculatus, ac nihilominus &Lunam &Lunae altitudinem inficiet, diuerso tamen aspe ctu, cum quadrangulantem sibi illam alio è cardine intuebitur. Quocirca cum Cancer praesideat pectori, quae pars corporis praecipue subiecta est gibbo, Taurus autem ceruici, &collo, qui locus strumis, incuruitati, contortionique maxime expositus est, quaque parte capiti coniungitur, cum inde nerui per totum diffundantur corpus, Capricornus uero cum praesideat genibus, ubi est crurum iunctura, neruique ad pedes inde portendantur, cui membro ab incuruitate, contortione, claudicatione, ac neruorum imbecilli tate, distentioneque maxime timendum est. Cumque Pisces pedibus praesint, quae pars corporis non à claudicatione modò, uerumetiam à podagra, pernitiosisque humoribus saepißime petitur, quid mirum, si configuratio huiusmodi malorum horum in genitura infelix ominatrix uidetur, atque in uitae praegressu etiam importatrix? De neruorum uitijs ac morbis.