Latin
304.5 to 304.6
Pontano, De rebus coelestibus 304.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eundem quoque morbum comitialem, eandemque insaniam minatur Saturnus, cum geniturae tempore in occiduo cardine constitutus Lunam alio in cardine siue è qua drangulo, siue ex aduerso loco constitutam uiderit, praesertim si huic ipsi configurationi illud quoque accesserit, ut Mars Mercuriusque tropico in signo partiliter coniuncti Lunam Saturnumque quacunque radiatione respexe rint. Vbique enim his in configurationibus Mercurius maleficis à stellis uerberatus, cui praesidet mentem infectus ipse inficit. Quod si Iupiter supe riore è loco Martem aspiciens, illius rabiem moderabitur, Lunamque ad se proficiscentem benigne aut acceperit, aut iamiam sit accepturus, nimirum morbus ipse curabitur, uitio ipso per uomicam expurgato. In graui enim periculo constituto, morboque ex hoc laboranti, ratione hac illi Iupiter suppetias feret. Mars item ac Saturnus ijsdem simul in partibus copulati, ipsoque in horoscopo collocati, in signo quidem seu tropico, seu duplici, si louem ab occasu sibi, horoscopoque aduersantem conspexerint, eum qui hac subconfiguratione in lucem uenerit, comitiali morbo infestabunt.