Latin
Cap. XII
Pontano, De rebus coelestibus 305
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim Iupiter liberare illum poterit, cum septimi loci peruersa uis, Martis Saturnique improbitati addita salutarem eius naturam conficiat, forsitan etiam in furorem agent. Quippe cum Mercurij, ac Iouis domicilia, quae quidem duplicibus in signis constituta sunt, configuratione ab hac corrum pagtur. Luna quoque medium coeli possidens, si &ipsa duplici in signo posita, Mar tem in imo positum, in signo etiam duplici contra se stantem uiderit, Saturnusque ab occasu utrique quadrangulabitur, comitiali morbo eum qui tunc nascitur, utique afficiet, exagitatis multifariam, uitiatisque humoribus, qui morbum ipsum excitabunt. Rursus Luna Soli, ac Marti partiliter copu lata, cumque his simul in coeli pariter culmine collocata eundem morbum ingenerabit, uitiato ab humorum excessu cerebro, si tamen aut Saturnum secum in culmine coniunctum amplectetur, aut illi in occasu posito quadran gulabitur, quinetiam mentem ita turbabit, ut forte à recto illum uitae ordine retractum in furorem impellat. Ad haec Sol, Luna, Mars, &Saturnus duplicibus in signis cardinaliter constituti, ea tamen ratione, ut Sol in Geminis positus orientem coeli partem teneat, Luna in Piscibus culminet, Mars in Virgine imum, Saturnus in Sagittario occasum occupet, comitiae lem morbum portendunt. Idem Sol eundem portendit morbum, ubi in Martis, aut Saturni domicilio constitutus, horoscopum partiliter cum Mercurio occupauerit: aut si fortunae locus in aliquo maleficarum domicilio inuentus fuerit, Sole ipso ac Mercurio pariter horoscopum tenentibus, atque in aduerso loco, id est in occasu Martem, ac Saturnum constitutos intuentibus, quinetiam praeter comitialem morbum uiolentam mortem obnuntiat. Ad haec non comitialis modò morbus innuitur, uerum etiam insania, morsque ipsa uiolenta portenditur ei, qui Saturnum, aut Martem in undeci mo ab horoscopo loco, dum ex utero matris prodit, sortitur: aut altero undecimum locum tenente, alterum Lunae copulatum, aut illi quadrangulantem nanciscetur, dum tamen siue Saturnus, siue Mars quauis Mercurium ra diatione pulsauerit. Eundem quoque morbum comitialem, animique langorem quendam, ac fatuitatem decernit Luna in horoscopo constituta, si Saturnum ac Mercurium ab occasu hosticum in modum secum agentes intuebitur. Quinetiam uiolenta mors portenditur, si Mars hac in configuratione aliquem &ipse cardinem occupauerit. Futuri etiam cum Lunatici, tum insani uidentur, in quorum genituris Luna Soli partiliter cohaerens, aut rur sum Soli aduersa, ac plena cardinem quempiam sortita Marti quadrangulabitur, Saturnumque aut è quadrangulo, aut ex aduerso loco intuebitur. Qua in configuratione illud sorte euenit, ut utraque malefica cardinem sibi aliquem uendicet, ad maleficam uim acrius exercendam.