Latin
Cap. XII
Pontano, De rebus coelestibus 307
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem quoque à frigore nónne sic cogitur, ut in glaciem utique rigentem concrescat? Quam ob rem qui ab ea excitantur morbi, naturam quoque eius, affectionemque sequuntur. Itaque insanorum alij furijs agitantur, terrenturque imaginibus, alij solitudines quaerunt, alij in risum soluunter nimilim, aut nimiam rursus in tristitiam deijciuntur, alij denique alio rapiuntur excessu. Cum sint etiam qui Deos esse se sibijpsi persuadeant, alij qui se mortuos existiment, atque ex hoc etiam humore Sibyllae, uatesque futura praenuntient. Ad quam intemperantiam, diuersitatemque gignendam plurimum conferunt Martis ac Saturni habitus in hominum genituris, quorum alter rufae quidem, alter uero atrae praesidet bili: cum etiam Mars sanguinem calore suo inflammet, Saturnus autem pituitam euocet propter frigus. Mercurij quoque status, qui &rationi praesidet, &cuius effectiones atrae bilis quamsimillimae sunt, cum primis considerandus uidetur. Quoties igitur in alicuius genitura Mercurius in Virgine, quae &domus, &altitudo eius ipsius est, constitutus, aut in aduerso signo, hoc est in Piscibus, quibus ipse subirascitur, positus, horoscopum partiliter tenuerit, atque à Marte, Saturnoque è quadrangulo percussus fuerit, natus is ab insania uexabitur. Hae nanque tres stellae hostilem hunc in modum, atque è cardinibus sese impugnantes, atram bilem sic exagitabunt, ut mentis inde intemperantior agitatio subsequatur: cum praesertim signum, in quo tri bunal suum Mercurius exercet, ipsum quoque infestetur eadem ipsa maleficarum impugnatione. In deiectione autem sua, quae in Piscibus est, positus, tanto facilius de gradu, autoritateque deijcietur sua, cum illinc &domui, &altitudini, hoc est rebus ipse suis aduersetur. Agitabitur insania &ille quoque, qui in lucem ueniens Martem ac Saturnum habuerit, alterum in culmine, alterum in imo consistentem: à qua sanabitur tandem, si Mercurius irradiationem illis suam obiecerit. Quod si aspectus ipsi maleficarum partiles omnino fuerint, uix unquam sanabitur: quae si suis in fininibus collocatae fuerint, aut commutata sede Mars in Saturni finibus, Saturnus in Martis fuerit finibus collocatus, atque, ut dictum est, alter imum, alter summum cardinem obtineat, tunc liberabitur, cum Mars quin tumdecimum, Saturnus uero trigesimum annum confecerit, ex quo insania ipsa coeperit. Qua in re aduertendum est, uter horum sit in configuratione ipsa potentior.