Latin
Cap. XII
Pontano, De rebus coelestibus 308
Unproofread scanNot analysed yet
Mars quoque ac Mercurius in occasu, septimoque in loco ab horoscopo constituti geniturae cuiuspiam tempore, si Venerem quoque eodem illo in loco secum copulatam habuerint, consueuere non modò iecinoris uitia decernere, occultamque aliquam ualetudinem (praesidet enim Venus iecinori) uerum &insaniam, &atrae bilis uitia, morbosque inducere, delirium quoque, mentisque alienationem, &eam quae phrenesis dicta est, forsan &cardiacum morbum pro natura signi adducet Sol in octauo ab horoscopo loco positus in genitura cuiuspiam, si tamen Martem, aut Saturnum secum coniunctum habuerit, aut è quadrangulo, oppositoue loco uiderit hostiliter insultantem. Quod si Luna octauo in loco cum Sole comeat, aut contra illum plena, atque aduersa fronte constiterit, hisque ipsis luminaribus hunc in modum constitutis, si Mars Saturnusque aut copulentur illis, aut diametrentur, aut forte quadrangulentur, non solum perniciosae ualetudines indicantur, uerum caput ipsum ac cerebrum noxiorum humorum superfluentia, continuaque illorum exagitatione infestandum decernitur, ut qui sub hac configuratione natus fuerit, aut lunaticus futurus sit, aut mente captus à recto uiuendi ac loquendi ordine, rationeque detorqueatur, aut uitiliginosus impetiginosusue, aut phthisicus, aut hydropicus, aut elephanticus, forsan etiam paralyticus, aut claudus, aut gibber, aut mutilus fiat, pro natura uidelicet signi. Eadem haec uitia ualetudinesque portenduntur, si haec Solis, Lunaeque configuratio contigerit in secundo, aut sexto, aut duodecimo ab horoscopo loco, perinde ut dictum est ab octauo portendi. Decimi libri De rebus coelestibus finis. IOAN. IOVIANI PONTANI AD COSMVM PACCIVM PRAEsulem Florentinum, De rebus coelestibus Lib. Vndecimus.