Latin
PROOEMIVM
Pontano, De rebus coelestibus 309
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò calorem contendunt, ac frigus, cum agendi ius, atque autoritatem retineant, ubi in exuperantiam abeunt aliquam, ferunturque in excessum, animantium corruptionis esse causam, scilicet cum ab aëre ipso plus aequo calefacto insitus ille animanti bus calor longe nimium exagitatus atque incensus humescentem ipsam uim à qua uitalis calor foueatur, ita quidem exiccat, exhauritque, ut exucto, aut potius exhausto humido, inarescat adeò corpus, exicceturque uitalis uis, ut uerso in feruorem calore, exusta corporis compage, mors sequatur, atque gignentium internitio: aut rursus cum nimio plus à frigore occupato dere, ita quidem uitalis deijcitur calor, externo à gelu uictus, prostratusque, ut paulatim hinc concreto humido, illinc destituto à calore corpore, animal extinguatur. Itaque genus hoc corruptionis quod externo aut à calore inducitur, aut à frigore in immensum aucto, ad aërem physici referunt, qui pro tempore uehementiorem in modum ab illis afficitur: quippe cuius natura est, patiendo affici. Intemperantißime igitur affectus aër aut humidum exhaurit omne, adauctis in excessum innati caloris uiribus, cum nullum ei pabulum relinquatur, aut summam ob caloris ipsius inopiam, concreto tandem humido, immoderanterque grassante frigore incrudescit adeò, obtorpescitque, ut caloris primo ingeniti, uitae mox animantium sequatur interitus. Haec igitur è physicorum sententia aëris est natura, uti caloris imperijs subiectus ac frigoris nunc in hunc, nunc in illum sese uertat excessum, cum uis haec paßiua sit eius, ut alternis pro tempore, proque coeli motu alterius imperata faciat. Quod si calori ac frigori materiae loco aër sese exhibet, non corrumpendis modò, uerumetiam generandis rebus (fit enim generatio conuertendis inuicem, perinde ac rebus ipsis insunt, po tentijs, agente calido ac frigido: contrà uero Perpetiente humido, atque sicco) quanto campus eius &Soli &Lunae, &erraticis stellis debet esse patentior? Cum aër ipse penu quasi quoddam sit, ac receptaculum exhalationum omnium, siue exeuntium in uaporem, siue in fumum, caliginemque aspirantium. Igitur siue ad generationem respexeris, siue ad corruptionem, summo etiam physicorum consensu, aër hic pro materia sese calori cum exhibeat ac frigori, necesse est tum ad salubritatem, tum ad malam corporis ualetudinem sese Soli ac Lunae, stellisque alijs pro materia tractabilem ut exhibeat: quandoquidem in aëre ipso stellae perinde ac in agro quodam, quod agricolarum proprium est officium, semina spargunt sua, quae ubi coaluere, ueneruntque ad maturitatem, fructus tunc suos, hoc est effectus proprios in hominum corporibus pro diuersitate proferunt seminis, proque insita ipsis qualitate, siue simplici, siue mixta, siue excedente, siue contra deficiente, quibus è causis aegritudines plerunque eueniunt, siue etiam modum retinente ac pensum, quod salubritati causam praestare est solitum.