Latin
PROOEMIVM
Pontano, De rebus coelestibus 308-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROOEMIVM. GNEM Physici tradunt Cosme Pacci nullo modo putrescere, caeterum terram, aquam, aërem, materiam quasi quandam esse illi à natura subiectam, in qua ius suum exerceat: Aërem quoque ipsum &terras am bientem &aquas, à quo &foueamur ipsi, &hauriamus spiritum, ita quidem affici, ut modò calor in eo exu peret, modò tenuetur adeò ut quasi statu de suo deci dat, eijciaturque à frigore, quod absque caloris minime existit penuria.