Latin
Cap. XIX
Pontano, De rebus coelestibus 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIX. X hac tamen oriendi inaequalitate efficitur, ut signa quaedam quod aequaliter absint ab aequinoctialibus punctis, habeant gradus inuicem sibi aequales, ultima enim pars Piscium contigua est aequinoctij uerni puncto, quemadmodum prima, sic etiam Piscium uigesimanona, uigesimaoctaua, uigesimaseptima, ac deinceps ijsdem spatijs, quibus secunda, tertia, &quarta Arietis ab eodem puncto ab sunt: eadem ratio est partium Tauri &Aquarij, Geminorum &Capricorni. Siquidem trigesima Aquarij, &item uigesimanona, ac deinceps aliae partes signi eiusdem, rursus prima &secunda Tauri, &quae post sequuntur, tantundem ab Arietini aequinoctij puncto remotae sunt.