Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 324
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quoque Saturnus Marti immixtus, ac sexto in loco Um illo positus, quo è loco uitia, ualetudinesque maxime pullulant, modò phthisicos, modò dysenterices facere consueuit. Nec secus autem ebi eodem hoc in loco constitutus Martem aut è quadrangulo, aut ex opposito loco minitantem intuebitur. Quid quod Saturnus ac Mars inuicem oppositi, seque è regione hostiliter lacessentes, uomitum prouocare consueuerunt, quidem sanguinolentum. Siquidem Saturnus propter malum stomachi habitum uomitum ciet, Mars sanguinem reiectat. Forsan &ambo tussim mouebunt, excreatusque cruentos, ac sputa etiam cruta. De Podagra. Cap. XIII. Τ ποδαγρικόυς, id est articulorum, iuncturarumque dolori bus laborantes, quod uitium in pedibus, ac manibus oriri con sueuit, unde ποδάγρα &χειράγρα Graece nominatae, Mars, Venus, Lunaque efficiunt nocturnis in genituris, cardi nalibusque in signis positi, seque iuuicem aduersis radijs lacessentes: dum tamen Saturnus illos sic positos aut è Leone, aut e Tauro, aut e Sagittario, Pisci busue aspexerit. Signa enim cardinalia summa sunt autoritate praedita, seque inuicem aut è quadrangulo, aut opposito aspectu intuentur. Quo fit, ut quatuor coeli cardines ex infectione unius inficiantur simul omnes. Si enim Luna, Venusque constitutae simul fuerint in Cancro, quo Mars illis diametretur, necesse est eum in Capricorno constitui: qua è constitutione &altitudinem simul inficiet suam, &Lunae domum cum ipsa Luna, Venereque ibidem collocatis. Itidem si ipsae in Cancro, illae in Capricorno collocatae fuerint, nam &Lunae domum in sessione, &altitudinem suam oppositione, &Arietem ac Libram quadrangulatione uexabit, siue Venus cum Luna fuerit coniuncta, siue cum ipso Marte, ni forte tres hae stellae singillatim cardinem quaeque suum obtineant. Qua ratione Mars diametrari utrique minime poterit, cum alteri necesse sit quadranguletur uel in Ariete, uel in Libra constitutae. Luna igitur cum Venere in Cancro posita, Marte uero in Capricorno, si Saturnus in Leone constitutus fuerit, inuenietur in anaphora quidem, hoc est in successione Veneris ac Lunae, à Martis uero loco octauo. Quod si Saturnum in Sagittario reperiri contigerit, locus ipse Sa turni à Cancro sextus erit, à Capricorno duodecimus, quae loca maxime pernitiosa sunt. At ubi diametratio stellarum harum fuerit à Libra in Arie tem, rursusue ab Ariete in Libram, si Saturnus in Piscibus compertus fue rit, à Libra sextum, ab Ariete duodecimum obtinebit locum: sin in Tauro, erit in Arietis successione, in octauo uero loco à Libra, in quibus contingit stellarum ipsarum diametrationem fieri. Atque hac quidem ratione uidetur configura tio haec consideranda, hoc est, ut Saturni situs, poturaque hac uia colligatur.