Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 325
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim hac in destimetratione si Saturnus infientus fuerit in Leone, aut Sagittario, cum Libram è sexangulo, Arietem è triangulo aspiciat, usque adeò uideri exitiosus debet, ut mali genus hoc exuscitet. Similem in modum si diametrantibus illis e Cancro, Capricornoque inuentus fuerit Saturnus in Piscibus, hoc est sexangulo quidem à Capricorno, triangulo uero à Cancro, aut diametrantibus in Cancro &Capricorno, Saturnus comperiatur in Tauro, qui sexangulo iungitur cum Cancro, triangulo autem cum Capricorno. Mars igitur siue oppositus Veneri, ac Lunae, siue alstri carum coniunctus, utranque ita calfacit inficitque, ut exiccet magna è parte, uitietque, atque acuat carum humectam uim, ac salsam reddat: cum Saturnus nocuis è locis nocuus, &ipse uenenum illis suum inspergat, quod è terreno humore instillatum, &salsedinem simul, &grauitatem humoribus adiun git, qui ab illis excitantur. quo fit ut deorsum, atque ad extrema superioribus, intimisque è partibus grauitate detrudantur sua. Efficiuntur autem hac in configuratione, propter nocturnam conditionem, qua gaudent Mars, Ve nus, ac Luna, multo ualentiores. Contrà Saturnus tanquam irritatus à contraria conditione magis magisque liuescit. Quibus è rebus efficitur, ut in articulis dolores, ualetudinesque suscitentur, ut qui neruis pluribus colligentur, in quibus Saturni uis magnopere ostenditur. Conditio autem ipsa nocturna, diurnaque tantum in erraticis ipsis pollet, ut si configuratio haec diurnis in genituris contingat, elephanticos potius faciat, quàm podagricos: cum alia quidem ratione sanguinem afficiat, excitetque uitij alterius prauitatem. De Hernia. Cap. XIIOI. Ec uero partes genitales tutae sunt à uitijs, cum secari saepe numero mares contingat, aut propter externam uim alie quam, aut propter malum intus conceptum: quo efficitur, ut loco motae partes ipsae deorsum decidant, herniamque indu cant. Tametsi moris etiam fuit, ut qui initiari Cybeli Deûm matri, ut putatum est, uellent, sponte secarentur. Hodie quoque apud Turcas inueniuntur qui colem sibi &testes ferro uinciant. Haec igitur mala obnuntiantur illis, in quorum genituris Saturnus in occiduo cardine constitutus, Lunae in aliquo item cardine constitutae aut quadrangulabitur, aut opponetur: nati enim illi aut ad genitalia secabuntur, aut in abditis corporis partibus caedentur. Qua in constitutione figurae si Luna fuerit imminuto lumine, uix fiet quin è sectione ipsa moriantur, praeterquàm si Iupiter Lunam praesidio suo tuebitur. Luna enim imminuta, quod saepius dictum est, Saturno male conciliatur.