Latin
Cap. XV
Pontano, De rebus coelestibus 327
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit ut ex hac Lunae circumuentione, maleficarumque tam exitiosis conatibus foetus in utero exanimetur, ac necesse sit quo mater salua fiat, concisum illum in utero artuatim à medicis inde extrahi. Illud etiam uidere hac ipsa in configuratione oportet, aspectum Solis ac Saturni sorte sua perniciosum esse, si fuerit à qua drangulo, sin à sex ingulo illud subsequi, ut Sol quadranguletur horoscopo, Lunaeque ibidem constitutae. Est enim necesse Solem in imo constitus ut Saturnum in secundo positum aspiciat à sexangulo, aut in duodecimo collocari, ubi &Mars ipse constitutus est. Quadrangulatio autem haec ab imo, &quidem cardinalis, quàm sit potens, malaeque conciliationis, res ipsa indicat. Solis item duodecimo in loco constitutio, Martisque copulatio quid inde minitetur, quid tandem etiam patret, trucidatio ipsa docet. Idem hic Saturni ad Solem aspectus, si fuerit è diametro, Solem ostendit octauum locum occupare: sin è triangulo, sextum, loca utique ab horoscopo, ubi Luna posita est, aliena, naturaliterque officientia. Quocirca non aspectus modò ipse, uerum etiam loca perniciem machinantur. Mars quoque siue sexto, siue duodecimo in loco ab horoscopo collocatus, si Solem, Lunamque pariter quadrangulas radiatione respexerit de loco quidem superiore, masculinoque è signo, tum è uitio loci, ac suo, tum è malignitate aspectus, signique maiore ui aut abortum faciet, aut foetum intra uiscera lacerabit, cum perpetua quadam matricis ualetudine, aut matrem ipsam in difficillimum inducet partitudinis pericu lum, quinetiam quod natum fuerit &uitijs, &ualetudinibus grauioribus ad obscoenas partus uexabit. Eadem futura est foetus mors, ac dilaceratio, ubi Mars, Saturnusque in ortu constituti Lunam in ortu etiam ipso constitutam, deprehensam quoque in medio, suas ipsi inter copias circumuenerint, Sol uero ac Mercurius in occasu, cardineque in aduerso collocati inuicem tela hostilem in modum iaculantes, hinc atque illinc sibij psi aduersabuntur, hique Lunam opposito è loco, illi in medio interceptam crudeliter uexabunt, ut minime mi rum sit, foetum in utero tot ab iniurijs statim intercipi: cum horoscopus ipse per quem est in lucem ab utero exitus, tam ualide infestetur, pugnentque inter se Sol ac Luna, ut, penè dixerim, materia &forma, sensus item ac ratio, nullumque aut à Venere, aut à loue, aut ab utroque unà praesidium afferatur. De praecipitationibus, &casibus. Cap. XVI. Asus quoque, ac praecipitationes è curribus, equis, quadrupedi ibus alijs, editioribus item è locis, pedum quoque prolapsus ruinaque scollabentium aedificiorum maleficis à stellis Marte Saturnoque portenduntur, utpote à quibus &uitia, &ualetudines corporibus infligantur. Quaerca in quorum genituris Saturnus cardinalis fuerit, Marsque in eius succegione collocatus, Luna uero alteri eorum aduer sa, qua e re illud efficitur, ut Luna si Marti diametretur, octauum à Saturno locum obtineat, ab ipso uidelicet in Lunam numerando.