Latin
Cap. XV
Pontano, De rebus coelestibus 328
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus si à Luna in Saturnum numeres, sextum ipse à Luna locum possideat: sin autem diametretur Saturno, sextum ab ipso Marte, cum ab eo numeraueris, Luna locum retineat, octauum uero, si ab ea in Martem proficiscare: hi inquam in quorum genituris haec contigerit figuratio, aut ruinis pressi, aut ex aedi fidis prolabentes, aut excussi curribus, aut è quadrupedibus deiecti, inter ue ambulandum prolapsi uitae pericula, corporisque damna accipientimili busue discriminibus uexabuntur. Mars item ac Saturnus occasum insiden tes, signisque in duplicibus constituti praecipitia minantur ac ruinas, multò autem uehementius, si Lunam in horoscopo constitutam aduersa radia tione pulsauerint. Sole quoque ac Luna partiliter culminantibus, si Saturnus imum tenuerit, aduersoque è loco illis se opposuerit, Marsque ortum utique matutinum tunc faciat, quo tempore admodum potens est, qui hac sub coeli constitutione nascentur, uitio etiam mentis agitati altioribus forte è locis semet praecipitabunt, quod tum propter phrenesim, tum ob furorem euenire consueuit. Luna quoque in successione horoscopi collocata, beneficisque à stellis nulla irradiatione fota, solidisque in signis posita, diurno praesertim tempore, eiusmodi etiam casuum pericula minitatur, qualia etiam &Mars in occasu positus, dum Luna tamen plena ad eius copulationem feratur, aut Saturnus de culmine, horoscopoue diametretur, in signo praesertim solido constitutus: signa autem solida ruinam portendunt potius quam casum, è contrario duplicia. Quanquam autem casus, editisque è locis deiectiones, quae ab insania, furoreque proficiscuntur, uitiatis ab humoribus ortum ducunt, caeteri tamen casus, praecipitationesque neutique à corruptione humorumque prauitate oriuntur: quippe cum inter fortuita, hoc est externa numerentur mala. Quoniam autem, ut dictum est, corpora ipsa nostra euen tis quoque, nedum aegritudinibus sunt exposita, maleficae ipsae stellae, ut aegritu dines, id est corporis mala, perniciosumque humorum habitum agitationibus suis &euocant, &ingenerant: sic etiam quae corporibus ipsis inferuntur, extrinsecus improbitate sua moliuntur. Quid enim absurdius, quàm id existimare fortuita non esse ad stellas referenda, cum corruptio ad illas om nino referatur? ac si externa non etiam periculosius corrumpant, quàm hu mores ipsi, quippe quae repente, atque ex imparato uires suas exerceant, etiam puncto temporis interimentia, aut partes aliquas corporis abscin dentia. Neque enim natura ipsa hominem ita constituit, ut non etiam perinde ut elementa, è quibus constat, sempiternis illis agitationibus subdiderit, acsi IB. XI. ac si ferro, naufragijs, casibus, ruinis, non bonasstiam mortalium pars intereat.