Latin
Cap. XV
Pontano, De rebus coelestibus 329-2
Unproofread scanNot analysed yet
res frigidi ad coitum &mulieres conglutinato generentur sexu, cuius rei mala Veneris constitutio causa est potissima. Quocirca Venus in occasu collocata, ortumque uespertinum faciens si à Saturno medio è coelo quadrangulariter uerberetur, &mares &foeminas frigidos ad coitum reddit, atque à libidine alienos, peneque con sopitos. Venus enim parum feliciter septimo in loco sese habet, quippe cum eo è loco orientem percutiat cardinem, qua è percussione, quodque Saturno ob culminationem plurimum adiungatur uirium, frigoris hinc tanta fit in cussio, ut appetitus ille Venereus in uiris, mulieribusque penè extinguatur, cogaturque relanguescere. Eadem quoque Venus cum Saturno, Ioue, &Mer curio, ijsdemque in partibus pariter in occasu, imò ue constituta, qui hoc in statu nascentur, maribus quidem omnem coëundi cupiditatem adimit, mulieres autem steriles facit. Quod si tropico in signo copulatio haec contigerit, nimirum propter tropici signi praerogatiuam, cardinisque potestatem, quadrangulationemque, aut diametrationem ad horoscopum, quae tum in lucem uenerit puella, conglutinata natura prodeat, oportet. Siquidem com mixtio haec non generationem solum uidetur inhibitura, uerumetiam naturam ipsam, per quam generatio fit, obstructura. Quod si Mars sese his socium adiunxerit, uirilis partes excisurum minitatur, ut non generandi modò uim homini illi auferat, uerumetiam signa uirilitatis. Quid quod permixtio ipsa radiorum adeò interdum perniciosa est, quod è Venere po tissimum afflicta, Mercurioque male se habente fieri consueuit, atque è signorum tum masculinis, tum femininis qualitatibus, ut aut externa ui, quod natum est, euiretur, quod in eunuchis contingit, aut ob commixtionis diuer sam, parumque consentientem, aut potius sibijpsi repugnantem naturam, neutrum teneat sexum, uel magis utrunque simul, imperfectum tamen, habeat, quod in hermaphroditis contingit.