Latin
Cap. XV
Pontano, De rebus coelestibus 330
Unproofread scanNot analysed yet
Venere igitur in Mercurij domo, aut finibus posita, Mercurio in domicilio Veneris, aut in eius finibus, Luna uero in Virgine, aut Capricorno, aut Tauro, aut Leone collocatis, caete ris autem erraticis masculinae qualitatis foemineis in signis, foemininae uero in masculis positis, quod hac sub coeli constitutione natum fuerit, hiforme prorsus erit. Prae mala autem Veneris, Mercurijque constitutione, habituque, genitalis ita colluctatur uis, ut neutram in partem maris foeminae ue declinet. Qua de re uocati sunt hermaphroditi, mixto Veneris ac Mercu rij nomine. Videtis primum domorum, aut finium commutatio quid praestet, quid etiam stellae masculae in signis foemineis, foemineae in masculis collo catae. haec enim contentio tam controuersa nec masculas permittit stellas uires proprias, nec muliebres uicissim exercere suas. Deinde animum aduertite ad Lunam, quod in Virgine posita fauet hinc Mercurio, illinc in Tauro Veneri propter domesticam coniunctionem. Quod si Mercurio Taurum, Venere Geminos tenente, Luna fuerit comperta in Virgine, Venerem qui dem de foemineo signo respiciet quadrangulariter, at Mercurium triangula riter: sin in Leone è signo masculo atque è successione domus suae quadrangulabitur Mercurio, sexangulabitur autem Veneri. Rursum si Mercurius constituatur in Libra, Venus in Virgine, Luna uero in Capricorno è signo quidem tropico ac foemineo, domui tamen suae aduerso, Luna Mercurio quadrangulabitur, triangulabitur autem Veneri. Illud quoque principe loco considerandum est, Taurum, Virginem ac Capricornum constituere triangularitatem eam, quae terrena est, cui etiam Venus, Lunaque simul praesideant, in qua Mercurius quoque domum, altitudinemque habeat suam, proptereaque Lunam ipsam his in signis hanc ad rem pollere quam plurimum. Fient etiam eunuchi, quoties Luna sterilibus in signis posita, Saturnoque coniuncta Venerem quacunque radiatione percusserit: dum tamen nec Venus in Saturni finibus, nec Saturnus in Veneris finibus sit compertus, nec Iupiter ulla Lunae radiatione iungatur: hac enim in constitutione &Luna ste rilescit propter Saturni frigentem naturam, signique qualitatem, &Venus in Sa turni finibus inuenta contorpescit, Saturno etiam ipso Veneris fines frigore suo inficiente. Quo fiet, ut natus ille uirilem sit uim ob hanc tam perni ciosam commixtionem amissurus. Quod si Saturni, Lunaeque copulatio haec terrenis in signis successerit, venusque ac Saturnus fines inuicem commuta rint, Iouisque aspectus accesserit, secabuntur quidem, tamen ut etiam coeant. Signa enim terreng, ut dictum est, triangulantatem constituunt eam, quae terrena dicitur, Lunae, Venerique addictam. Quam ob rem omnis haec trian gularitas copulatione ex ipsa, praesides item omnes triangularitatis ipsius unà inficiuntur. Iupiter autem cum nonnihil faueat, quamuis prohibere malum nequeat, id tamen praestat, ut coeundi uis saltem aliqua relinquatur.