Latin
Cap. XV
Pontano, De rebus coelestibus 331
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem etiam Venus in editissima coeli parte cum Saturno collocata, aut ab eodem Saturno aspectu aliquo irradiata, si aut quadrangulos, aut oppositos crescentis Lunae radios foemineo è signo exceperit, Marsque aut illum mi naciter percusserit, aut forte foeminino in signo copulabitur, eoque uel tropico uel squamoso, testes abscisuram minatur, natumque illum aut prorsus cui raturam, aut saltem impulsuram eum ad muliebria patienda, forsitan hermaphroditum faciet. Venus enim hac in constitutione à Luna, Marte Satur noque tum aspectu, tum copulatione infeliciter affligitur, quodque in culmine posita est, si Mars, Saturnusque copulabuntur, aut quadrangulabuntur ei, necesse est illos quoque aut culminare cum ea, aut cardinem tenere aliquem. qua è re uires utriusque ad male faciendum mirifice augescunt, cum praesertim alter eorum, quem aut diametrari contigerit, aut quadrangulari, Lunae copuletur, qua cum iunctis simul uiribus Venerem hostiliter insectetur. Signum autem foemineum Martis adiuuat atrocitatem, quo acrius mascu linam in naturam saeuiat, quod item praestabunt signa tropica. Signum autem squamosum, id est Pisces, Veneris quidem altitudo, quod Mars insessione infi cit sua, genitalem uim Veneris, membrumque quouis illa exercetur, cui qui dem Mars praesidet, uitiabit. Ad haec Venus ipsa cardinem quemuis sortita, dum foemineum id sit signum, si à Marte, Lunaque cardinalibus etiam è locis partiliter infestetur: quae infestatio, ut aut quadrangula sit, aut opposita propter cardines, necesse est. Atque in hac ipsa constitutione si Sol ac Luna foeminea signa teneant, aut unà copulati, aut separatim incedentes, in signis item foemininis, natum ipsum aut spadonem faciet, aut forte hermaphro ditum, uiriles partis exercere ut nequeat. Signa enim foeminina configura tione in hac Solem, Lunamque sic infringunt, Veneremque adeò labefaciunt, ut uirilem penè uim Marte grassante extinguant, aut dum Sol ac Mars masculinum meditantur sexum, Venus ac Luna, signa itidem, in quibus Luna, Sol ac Venus constituuntur, foemininum, neutri sibi inuicem cedentes foetum du plici, imperfectaque natura constituant. Futuri etiam sunt spadones, ubi Venus in domo Martis posita siue in ortu, siue in culmine, Martem, Saturnumque in domo ipsa sua permutatis hospitijs hostiliter, atque aequatis partibus constitutos contrà è diametro stare uiderit, aduersosque in se radios iaculari. Ete nim Libra domus Veneris aduersatur Arieti, quod domicilium Martis est, Taurus item Scorpio. Erunt etiam aut steriles, aut forte spadones, hermaphroditiue, ubi Venus à Saburno de quadrangulo percussa, latereque à sinistro Lunam, Martemque sibi inuicem diametrantes aduersum se quoque infestis radijs irasci uiderit, Mercuriusque ipsum coeli culmen tenuerit.