Latin
IOVIANI PONTANI
Pontano, De rebus coelestibus 339
Unproofread scanNot analysed yet
Videlicet in moderanda republica, in gubernandis regnis, quòd praeter eorum qui ea moderantur consilia, euenire multa consueuere, nulla idcirco existimanda est regendae reipublicae administratio, nulla rectorum sapientia, nullum administrationis eius existimandum studium, nulla administratoribus ipsis adhibenda autoritas aut fides? Nulla item nauigandi aut gerendi belli ratio, quòd gubernatores, quòd duces sentiant quandoque controuersa? Quota est autem ualetudinis cu iuspiam grauioris curatio, in qua medici non &dissentiant inuicem, &di gladiaturi interdum altercentur, non de curandi modò ratione, uerumetiam de morbi ipsius causa, qualitate, genere? Mirum igitur, si coelestium scriptores rerum inter se alius ab alio diuersa sentiunt? quasi non &Democri tus &Empedocles &Aristoteles &Plato &sentiant inuicem in physi cis, &dicant omnino contraria: in curationibus uero, &morborum perscrutationibus Herasistratus, Hippocrates, Asclepiades, Galenus, Auicenna. Sunt nihilominus tum rerum naturalium, tum medendi praecepta in uniuersum tradita, eaque in artem redacta ac disciplinam. Idemque hoc ipsum in syderali cognitione, ut si huius nulla sit disciplina, ne &aliarum quidem prorsus sit ulla. Quo fiet, ut relicta penitus inuestigandi opera &cura, ne glectaque animae intelligentia, quae diuina in nobis pars est, ad ferarum nos ui tam, moresque transferamus, curandis solum corporibus dediti, quae uel pes sime quidem curabuntur, uel curare nullo modo recte poterunt, ubi rationalis illa, diuinaque pars animae neglecta deseretur, iacebitque inculta. Nolui hoc in loco, hacque in dissertione ac tractatu, de religione, cuius cognitio &studium ad Theologos potissimum spectat, aliquid omnino loqui: quae penè to tidem habet uel altercatores, &quidem uehementes, uel rixatores potius cum primis acerbos, quot disciplinae magistros. Quocirca missum iam, amicè tamen, suis ipsum cum sectatoribus Picum faciamus, uirum alioquin tum morum ciuilium suauitate, tum ingenij magnitudine mirifice etiam laudan dum, atque eo magis suspiciendum, si in disceptatores ipsos inuectus, quod ingenij disciplinaeque eius intererat, fiusset disciplinam tutatus, disciplinarum omnium maximam, quae à coelo, stellisque, coelestibusque à motibus ducat ori ginem. Vsuueniunt autem diuersitates hae, uariaeque opinationes, quòd ueri tas ipsa, rerumque certa cognitio in abditis delitescat, quodque rerum tum euenta, tum euentus ipsi non raro quidem euadunt contrarij, uidelicet quia principiorum mixturae, causarumque conuentus quasi quidam, &necessitudines tam multae ipsae quidem sint, ut earum siue cognitio, siue scientia haberi particis latim nulla quidem perscrutatione queat, aut sciscitandi ratione. Quo effe ctum est, ut in uniuersum modo spectare rerum cognitio, &ea quae proprio nomine scientia dicitur, à peritis iudicetur existimatoribus.