Latin
IOVIANI PONTANI
Pontano, De rebus coelestibus 348
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca Pto lemaeus coelestium significationum diligentissimus obseruator, atque inspector bene acutus, particularem futurorum praedictionem ad numine afflatos relegauit, qui Graeco sunt nomine siue ἔνθεοι, siue δαιμονιακοί. Motus enim ipse, cui mundus hic rerumque natura omnis paret ac subiecta est, ita quidem agitat, conuertitque elementa, ac rerum omnium semina, eaque sic commiscet inter se, &quasi fermentat, ut ignoratis ipsis fermentationibus, ignorare necesse sit, quales inde prouenturi sint effectus, qualia etiam opera. Quo fit ut non raro multa secus accidant quàm euenisse aliâs est perspe ctum: ut in generatione animalium, ut in frugum prouentu, atque agrorum redditu, qui cum maxime certus esse soleat, interdum tamen ita decipit ac frustratur agricolas, ut fames inde sequatur, generisque hominum labes, uastitasque regionum. Quis igitur stellarum effectiones particulatim, omninoque cognitas habeat? cum inferiorum etiam rerum naturas, uires, causas comprehendere particulatim utique nemo queat. Infinitae penè seminum sunt inter se temperationes ac rerum, infinitae quoque stellarum uires atque efficaciae. Quis igitur aut has, aut illas, aut utrasque simul minutatim comprehendat, &quasi in sinu complicatas habeat? Fatentur medici, declaratque res ipsa, morbos quosdam arte nulla curabiles, uidelicet ob eorum ignoratas causas, atque ignorata remedia. Atqui in illis quoque aegritudinibus, quae notae ab eis dicuntur, contingunt, &quidem haud rarenter, praeter morborum ipsorum naturam ac medicorum opinionem, permulta nullo quidem modo aut prouisa prius, aut cognita, Adeò uix est aliquid ita certum, aut hominum mentibus persuasum, quod non quandoque fallat, obseruata licet fuerit etiam diutius uis illius atque efficacia. Dierum, mensium, annorum, aeta tum, seculorum inconstantia ac diuersitas, non ne ipsae palàm faciunt, quod de stellarum effectionibus, rerumque seminibus nunc dicimus? Queruntur agricolae terram iam consenuisse. At nec terra tamen consenescit, ut ipsa tandem intereat perinde ut animantia quae ab ea aluntur: quamuis mutentur suis quibusdam temporibus regionum situs ac qualitates. multoque minus quàm terra ipsa coelum senescit. Verum mutationes ipsae qualitatum, seminumque alternationes terrae tum sterilitatem, tum aëris, atque aquarum uitia multa producunt, quippe quae &ipsae aliter atque aliter afficiantur, ex eoque diuersis ut etiam modis sese habeant necesse est, perinde quidem ut coelum ipsum à stellarum motibus suoque afficitur, atque illarum inter se permixtionibus conformatur, afficitque atque informat inferiora. Itaque laboretur necesse est singularium ignoratione rerum, cum rerum ipsa genera uniuersim etiam quandoque laborent, periclitantibus penè ex toto singularibus.