Latin
IOVIANI PONTANI
Pontano, De rebus coelestibus 343
Unproofread scanNot analysed yet
do Veapoli regnauerit, domestica gentilitas ad Comitatum primo, post ad Regnum etiam Neapolitanum extulit: Naturalis tamen eius applicatio, animique innata perpensio illa, quaeque à Liuio dicitur indinatio, summa quidem ac penè tota erat in pictura, ducendisque coloribus. Ferdinandus Nea politanorum Rex, in maximis non regni modò Neapolitani, uerum Italiae totius negocijs ac periculis, domandorum curam equorum nunquam omisit, nihilque adolescenti ei aut prius fuit aut iucundius, quàm equitatio, quàm ferocissimorum etiam equorum mansuefactio, illorumque instituendorum cura. Nicolao Picinino fortissimo temporis sui duci, lanionis tamen filio, ad eas quas natura eius animo infixisset applicationes &studia, quantum contulit, quantum, inquam, contulit Perusia patria? Ea enim tempestate nobilitas non modò Perusina, uerum uniuersa propè ciuitas, nobiles simul atque ignobiles rei bellicae summo cum fortunae ac temporum fauore incum: bebant. Regnant supra septingentos annos in Assyria atque Aegypto Reges, qui sua ipsius gentis lingua Soltani dicuntur, illi quidem initio serui, quorum tamen liberi patri ne succedant in regno, publicis institutis cautum est, &obseruatum. Quamuis igitur Soltanorum Veris &coeli &stellarum &naturae ipsius opitulari uideatur fauor, à regni tamen successione, quae hactenus constantissime quidem seruata est, lege penitus arcentur. aduersus quam Mahometes his ipsis temporibus, qui supra triginta regnasset annos, precio atque largitione corruptis quos ipse euexerat, filij successionem cum procurasset, uanam denique eam expertus est. Nam non ita multos post menses successor filius militum fuit consensu caesus, stetitque lex integra. Gallorum gens una tantum è familia Regem sibi constituit, ea et am lege, ut filius natu maximus succedat patri. Igitur eam post constitutionem Reges apud Gallos non coelum aut stellarum constituunt decreta, sed leges, maio rumque instituta, coelo forte ipso consentiente, legemque ipsam comprobante. Quod autem regium nomen, potestasque item regia esset antiquissima, ex eo introductum à primis illis est Mathematicis, quoties eiusmodi stellarum constitutio esset in alicuius genitura, ut maximum ei inter ciues locum, ma ximamque promitteret autoritatem in populis, Regem fore illum dicerent. Cuiusmodi ciues Floxentiae nunc si nascantur aut Venetijs, non reges quidem ipsi futuri sunt, sed aut primi in administranda republica, aut inter pri mos ijdem si nascantur in Gallia, erunt aut magnae fortasse apud regem auto ritatis, aut suis in populis clari atque eminentes, pro patriae tamen atque urbis familiaeque magnitudine aut humilitate.