Latin
IOVIANI PONTANI
Pontano, De rebus coelestibus 344
Unproofread scanNot analysed yet
Qui si in oppidulo aut uico nascantur aliquo, exurgent utique atque efferentur inter oppidanos, quantum lo ci eius ac parentum ratio permiserit. Tametsi interdum coeli decreta, ubi ualidiora quidem fuerint, supra natalis soli conditionem illos extollunt, mi litiam praesertim ubi, praeclarasque sequentur artes atque actiones. Quod in Mutio Sfortia contigit, quem natum constat Cotiniolae sordidissimo per id temporis Aemiliae uico: contigit item in Catamelata furnarij, ac maxime iner tis hominis filio ex Narnia oppido, qui puer à militibus raptus post euasit Veneti Dux exercitus maxime inclytus. Extulit patria, extulit Cornelia familia, extulit militaris educatio ac disciplina, paternaque item institutio P. Cornelium Scipionem. Quae quidem, aliaque suffragia defuere ijs, qui for te eadem geniturae conditione fuere tunc in lucem editi, humilibusque in oppidis atque obscuris è parentibus, aut Romae forte non ijs suffragijs ac praerogatiuis geniti. Habent igitur &coeli &stellarum denunciationes nunc legum fauorem, humanarumque constitutionum suffragia, nunc illas aut pa rum propitias, aut maxime aduersas, dum inferiora haec superioribus illis causis aut minime congruunt, aut amicè admodum suffragantur. Nec coelum rursus ipsum, nec stellarum constitutio ac uis quenquam uel suspendio afficit, uel percutit securi, aut nauem frangit in scopulo. Qui tamen Mathema tici in initio haec ipsa obseruauere, quoties peruersam stellarum constitutionem aliquam in ortu cuiuitiam cernerent, quae uiolentam minaretur mortem, pro natura legum atque institutorum regionis aut urbis, in qua ipsi uersabantur, uiolentam illam mortem praedixere futuram, aut è securi, aut è iugo, aut è cruce, aut de saxo, aut è tortura, alioue praetorio è iudicio, secuti etiam naturam stellae, quae crimen ipsum, hoc est mortis causam innueret. Haec igitur praedicendi, atque (ut hodie dicunt) iudicandi ratio introducta ab illis cum esset, eandem ipsam &rationem &uiam secuti sunt eorum posteri. Quocirca mirari nemo quidem debet, ubi Mathematicus ex iugo mortem alicui pronunciauerit, in ea aut urbe aut regione, in qua hoc poenae ac mor tis genere praetores minime utantur in animaduertendis criminibus, nec uanam ducere aut stellae significationem, aut praedictionem Mathematici: neque item si praedixerit naufragium, aut suffocationem, qua in regione nec flumina sunt ulla nec lacus aut maria, nec ea gens libenter peregrinatur. Haec enim praedictionum genera fuere ab illis eadem ratione introducta, qui maritimas aut fluuiales incolerent regiones. quae tamen mortes fortasse contingent, si non peregre, saltem è niuium suffocatiaus, aut grandinum, aut plu uiarum, aut de nimio potu, nimia ue cerebri exundatione, pro stellae decer nentis significatione ac uiribus. Ac nihilominus si humanae persaepe (ut dictum est) leges decretis aduersantur coelestibus, quid mirum, si rerum inferiorum potentior uis aliquando causis obstet remotioribus, nec tantopere ualidis?