Latin
364.1 to 364.4
Pontano, De rebus coelestibus 364.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At ubi Sol ad Sagittarium profectus occidet, ascendet ab undecimo Saturnus, paulatimque repedationem iam sistet, donec in Capricornum Sol perlatus, ipse directo cursu occidente iam Sole culminet in Ariete. Sole autem profecto in Aquarium, eoque occidente, ac sub terras iam deo lato, Saturnus uesperi nonum obtinet locum, transitque pedetentim ad occi dentalem regionem: quique prius fuerat matutinus atque orientalis, cum uldecanum ac duodecimum retinebat locum, maneque conspiciebatur, nunc po num atque octauum peragrans uespertinus efficitur atque occidentalis, Sole autem profecto in Pisces, eoque occidente, ac sub terras iam delato, Saturnus uesperi in occidua regione, octauoque in loco conspicitur, donec Sol in Arie tem transgressus radijs illum suis occulat. Quod autem de Saturno dictum est, idem in loue ac Marte sequendum, habita motus tamen ratione, praesertim in Marte, cuius cursus est celerior. Hoc est igitur quod ab antiquis praecipitur, statum planetarum cum Sole animaduertendum esse. Veneris autem ac Mercurij ratio aliter habenda est, quippe cum cursus ita suos peragrant, ut cum Sole iungi nulla quidem configuratione queant, praeter quàm sola copulatione, dum eodem in signo unà corporatim coniunguntur. Quocirca quod de Saturno dictum est, nequeunt Sole horoscopante culminare, aut culminante illo, ipsi ab ortu exurgere: quando nec Mercurius integro à Sole signo digredi tur, nec duobus integris signis Venus. De quibus ita quidem praecipiendum uidetur. Cum Mercurij ac Veneris stellae eodem tempore &matutinae fuerint &orientales, non aliter pollere suis in effectionibus, quàm si horoscopa: rent: cumque matutinam stationem faciunt, perinde ac si culminarent: ubi ue ro cursum direxere, aequè acsi in occiduo cardine. at cum statio earum uespertina fuerit, ac si in imo coeli loco constitutae essent. Venus igitur ac Mer curius matutinari tum dicuntur, cum ante Solem manè apparent in regione orientali: uespertinari uero, quoties uesperi post Solis occasum apparent in occidentali. Erraticae tamen omnes esse possunt &in regione occidentali etiam matutinae, &in orientali uespertinae, ut cum Sole culminante in Ariete, matutina stella, id est Solem antegressa reperitur in occidua regione, hoc est in Aquario aut Piscibus, &cum ipsa uespertina Sole culminante existens in orientali tractu Taurum peragrat, aut Geminos.