Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 364.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rem erraticarum status omnium erga Solem summa est diligentia obser uandus, ut quantae cuiusque uires sint, exactius intelligatur: siquidem pro statu ipso effectiones futurae sunt aut ualidae, aut imbecilles, aut mediocres. Huic obseruationi illud quoque accedat, ut hospitatorum ratio habeatur, sit ne unus idemque hospitator Lunae ac Mercurij, an duo ac diuersi: qualis etiam sit utriusque status in coelo atque habitus, qualis etiam natura atque cenditio: Malefica neon benefica stella, diurna ne an nocturna hospitium prae beat. In hac autem ipsa conquisitione, quid item situs poßit, docent Ptolemaei uerba, cum ait insanabiles futuros morbos, ubi beneficae occiduae quidem fuerint, maleficae uero ab ortu cardinabuntur: contra ad sanitatem tandem redigendos, ubi ad ortum beneficae, ad occasum autem maleficae collocabuntur.