Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 367
Unproofread scanNot analysed yet
His autem in hunc modum se habentibus Saturnus quoque si se illis accommodauerit, atque addiderit socium, ad impudentiam impu ritatemque, atque ad augendum opprobrium operam suam conferet in utranque par tem &agendi &patiendi. Contrà Iupiter moderabitur, modum illis, cautionemque adhibendam suadens, atque pudoris admonens. At Mercurius &coeundi impuritatem, usumque promiscuum ac frequentem, &famae contemptum, contaminationisque labem omnem adaugebit, quippe qui &uirum &mulierem Veneris in rebus tum pudoris honestatisque, tum rationis immemores fa ciet, agetque transuersos, dum ipse in illorum mores applicationesque conuertitur. In omni autem hac consideratione momenti plurimum habet tum institutio in aetate tenera qualis fuerit, tum leges ac mores patrij, habitusque regionum. Nam apud Turcas exoleta prostant publice. apud Germanos in id flagitium mor te animaduertitur, ciuiles etiam in bene constitutis Italiae urbibus leges, iu raque municipalia igne plerunque puniunt. Hodie apud Tartaros, gentesque illas Scythicas, inuenias mulieres quae ex uoto prostent. Apud Romanos ca pitale olim fuit, militem Romanum in castris secum habere mulierem. Neque ignotum est, quae apud Graecos esset cohors sacra. Quid apud Mauros minus aut turpe, aut uetitum, quàm habere puerum in delitijs? At puellae Christianae quae deo initiantur uirginitatem uouent. Itaque perij mores ad haec ipsa uitia uel coërcenda, uel fouenda plurimum etiam conferunt. His hunc in modum explicatis, non pigebit, quasi exempli gratia, maiorum obseruationes quasdam, quo notiora quae iam dicta sunt fiant, carptim referre. Eae autem sunt huiusmodi. Futuras quidem meretrices, atque infames mulieres eas, quarum in genituris Martem, Lunamque uno in cardine, ijsdem quoque in partibus, cumque his simul Venerem ac Mercurium constitutos, Saturnus summo è coeli cardine aduersans despexerit. Prostituent item corpus, &(ut Maternus inquit) pu dorem nundinabuntur, quae in lucem uenientes foeminae &partiliter, &ijsdem simul in partibus Martem, Venerem ac Saturnum culminantes habuerint, accedente his Mercurij testimonio atque consensu. Nec pudori suo parcent, nec famae futurae sunt satis studiosae, quae Martem, Venerem ac Mercurium, cumque his Lunam pariter in solstitialibus habuerint signis, aut quadrangula sese radia tione ferientes: quae quadrangulatio ubi contigerit, necesse est signa quoque aequinoctialia labe hac infici. Erunt illae quoque &libidinosae, et intemperantes admodum, quibus nascentibus Saturnus &Venus matutino in ortu inuenientur: contrà Bars in uespertino, aut quadrangulam illis, aut è regione aduersans, si illua quoque accesserit, ut masculinis omnes constituantur in signis.