Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 368
Unproofread scanNot analysed yet
Vendet simul &pudorem &corpus mulier ea, in cuius genitura Sa turnus &Mars foeminino in signo horoscopantes sibi ab occasu foemininoque è signo Venerem ac Mercurium aduersantes conspicabuntur, aut Mars ac Saturnus simul, ut dictum est, culminantes Venerem, uidebunt ac Mercu riurum in imo coeli cardine colluctari. Eadem haec natalis configuratio si uirilis fuerit, cinaedum illum futurum decernet, uitioque ex hoc infamem. Ejunt τριβάδες Graeco nomine, crissabunturque quoties qua mulieres hora hascentur, fueritque nocturnum tempus, Venus Marsque unà tropicis, squamosis ue in signis positi, atque occasum, id est septimam ab horoscopo regionem tenentes, Saturnum aut quadrangulantem ipsis, aut opposita è regione aduersantem conspexerint, aut si unà tres simul eodem in occasu coluerint. Eo au tem tetrius futurum est uitium, si coitus iste in Ariete fuerit, aut Capricorno, quae signa &masculini sunt sexus, &alterum Martis, alterum Saturni domicilium, cum etiam in altero extollatur Mars, deprimatur in altero Saturnus. Futuri sunt masculini sexus abusores, puerorumque capientur amoribus, in quorum genituris Mercurius ac Mars simul ac partiliter quidem, ijsdemque in signi momentis, praesertim si alienum id fuerit, collocabuntur. habet enim Mercurius puerorum significationem. Eodem quoque inquinabuntur uitio, in quorum genituris Venus in domo Mercurij reper ta fuerit, Mercurius uero ipse abiecte collocatus in sexto, aut octauo, aut duodecimo loco, aut forte in ascendentis signi succeßione. Idem quoque Mer curius masculino in signotatque in cardine constitutus in pueros excitabit adeò natum illum, in cuius natali configuratione coniugij locus in Mercurij ipsius domum partiliter inciderit, ut uix unquam foeminini coitus cupi ditate capiatur. Erunt eodem quoque morbo corrupti, qui in lucem prodeuntes, Martem, Mercuriumque in deiectis ob horoscopo locis habuerint: ea quidem ratione, ut alter alterius accipiatur hospitio, aut ut Aries, Scorpiusue utrunque simul accipiat. Mars igitur cum sit libidinosus, Mercurius uero puerorum curator, genus hoc libidinis hac è commixtione exuscitant. Euadent adulteri &uir &multer, in cuius genitura Mars &Venus pariter septimum ab horoscopo tenuerint locum, aut si Venus in fininibus Martis, Mars uero in finibus Veneris positi quacunque se radiatione respexerint. Quibus si Mercurius ab opposito, aut quadrangulo se è loco obiecerit, exaequatis quidem partibus, nimirum in adulterio decernit deprehendendos. Quoties Venus cum Marte pariter ac Saturno, atque in Saturni ipsius domicilio posita occasum tenuerit, &mulierem quae tunc nascetur, ad publicandum corpus suum impellet, &uirum ad impuros ma rium coitus, qui ac meretricem forte, aut insignem matrimonio sibi iungat.