Latin
PROOEMIVM
Pontano, De rebus coelestibus 372-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROOEMIVM. Eneris rerum, atque imprimis hominum, Paule Praßici, tanta quidem inter eos ipsos diuersitas, ipsiusque diuersitatis tam multiplex item uarietas, quanquam alijs atque alijs proficiscuntur è causis, ad coeli tamen stellarumque aspectus, atque ad ipsum terrarum situm sunt potißimum referendae. Permagni enim interest, qui terrarum tractus cui coeli tractui sint subiecti, cui etiam erraticae stellae: positura quoque ipsa ter rae qualis sit, quo etiam solo, natura, facie, atque habitu praedita. Vtque de rebus nunc taceamus alijs, effigies non solum habitusque corporum, uerum appli cationes COEL. LIB. XIIII. 373 cationes ipsae constitutionesque animorum, locutio quoque pronuntiatioque uer borum palàm hoc faciunt. Qua in re duo etiam consideranda sunt, positus ipse scilicet terrae, quo à coeli circunductu temperetur, &qualis sit eius con stitutio, sit ne situs ipse planus an montanus, humido solo an arido, frequens an à coetu cultuque hominum destitutus, in mediterraneis ne an secun dum mare. Haec enim, aliaque huiusmodi, ad quam quisque sit artem applicaturus, plurimum momenti habent.