Latin
PROOEMIVM
Pontano, De rebus coelestibus 373
Unproofread scanNot analysed yet
In montibus enim sitae regiones, saltuosisque in locis, aut palustribus, propter ubertatem pastus accommodatiores sunt gnegibus atque armentis. Itaque plerunque uidemus earum regionum inconus pe cuariam exercere atque armentariam: qui apertos colles, aut plana magis inco lunt loca, agro eos colendo dare operam, conserendisque arboribus, aut disponendis uitibus oleisue: qui ad lacus aut mare habitant, piscatui &nauigationi: quibus loca obtigere steriliora, ij plerunque manuarijs dediti artibus atque operis uitam inde sustentant, aut famulatu, aut militia, aut hinc atque illinc comportandis mercibus: quibus patria est nobilior aut opulentior, ar tes ij praestantiores exercent, mercaturamque locupletiorem, &,ut Cicero ait, undique apportantem, moribus lautioribus, ac perurbanis instituti. Quo circa situs ipse non ille modò qui coelum suum sequitur, sed qui eodem est sub coeli tractu positus, uariante quidem locorum ac soli natura, mores quoque &artes ut uarient plerunque efficit, illudque persaepe praestat, uti finitimae etiam regiones propter dißimilitudinem positus dißimiles quoque sequantur uitae institutiones. Siculi propter camporum ac collium latitudinem plerique omnes, praeterquam qui ad mare agunt, aratoriae atque armentariae sunt dediti, ut non temere diuulgatum sit, Cererem inde profectam, terrae cultum, ac serendae frugis mortales primam docuisse, eosque, à pastu uocauisse ad aratrum. Apuli colendis ferè tantum agris, ac faciendis meßibus. Montana Peligno rum ac Marsorum oppida pascendis praecipue pecudibus, aut exercendo la nitio, atque contexendis pannis. Alij quarum rerum terra quam incolunt est ferax, in ijs sese exercent, ut colendis oliuetis, atque amygdaletis, moretis ue ad usum atque contextum sericorum, aut croco etiam, aut cumino, bombiciue intenti. Nullas Nomades urbes habent, itaque palantes agunt. Scytharum item pars maxima aut pecoribus, aut rapto uiuunt. Galli Germanique suas quique populi sedes habent, ac certos &definitos agros. Et in ijs quidem ipsis, praeter illud quod tractus ipsius proprium est, gentique incolenti propemodum naturale, regionatim tamen sunt suae cuique diuersae ab alijs institutiones, uitae item studia &artes, quas peculiarius sequantur, ut eae magis uideantur à natura ipsa quàm ab electione profectae. Dedit nomen Ichthyophagorum genti piscium in uictu usus, Struthiophagis uero è stru thijs cibus, dedit Ambronibus atque Anthropophagis, quòd carnibus uescerentur humanis.