Latin
374.1 to 374.4
Pontano, De rebus coelestibus 374.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est mihi domi Aethiops seruus, qui persancte affirmet, morem illis esse, uti ab actos infantes saginent, quibus seginatis post uescan tur in coenis laustoribus. Refert Tacitus id quod ita quidem sese habet, Britanorum hominum corpora uaria esse, eorumque qui Calidoniam habitant, quòd Germaniam prospectent, rutilas esse comas, magnos artus, ac Germano rum gentis similitudinem referre: Silures uero torto esse capillo, colorato uul tu, atque Hispanorum similes, quòd ea pars Hispaniae sit obiecta. At qui Gallis sint proximi, eos esse Gallorum similes, quòd procurrentibus in diuersi terris, coeli positiones habitum corporibus suum dederint. Horum igitur admonuisse, ab instituto hoc nostro minime fortasse uideatur abedum: quam ob rem distinctius ac particulatim magis de ijs post hac disseremus. Quae enim in uniuersum spectant, ea utpote generaliora cum primis obser uanda sunt. Nam &in urbibus bene constitutis, &in quibus lege uiuitur, publicum bonum priuati ciuis commodis antefertur. Mne igitur hoc terrae spatium, quod aequinoctiali à cardine Solisque ab ortu per mediterranei orbis tractum ad occasum portenditur, atque ab ipso occasu in septentrionem, indeque in ortum colligitur, duabus lineis ab oriente coeli parte in occiduam protractis distinguitur, aequinoctiali uidelicet una, solstitiali altera, quae Graeco nomine est τρόπικη. Et in aequinoctiali quidem linea bis anno dierum ac noctium aequalia contingunt spatia, uere scilicet atque autumno, in solstitiali autem semel, idque aestate euenit, diem summum ad incrementum produci, noctem uero ultimum pati detrimentum. Nam de solstitiali illa linea, quae hiberna ac brumalis dicitur, non uidetur hac in parte praecipiendum aliquid, quando si qua sub illa est hominum habitatio, nihil ad nos attinet, nullaque habetur eius à nobis cognitio. Tametsi ultra aequinoctialem lineam aliquantum terrae habitatum constat, quibus in locis umbra sic uariat, ut nunc septentrionem uersus, post autumnum scilicet, nunc in austrum aestate diuertat.