Latin
P. SVMMONTIVS LECTORI
Pontano, De rebus coelestibus 381
Unproofread scanNot analysed yet
potitißimam reor esse causam, cur nouem ille Musarum nominibus libros suoos inscripserit, quasi ipsa operis inscriptione apud posteros id testatum relilinquere cuperet. Nam &temporibus non omnino repugnari potest, &Musis aliquanto etiam liberius, ut scitis, loqui concessum est. Sed de hocc licet alij quoque suum afferant iudicium, nihil enim obsisto. Satis feci, ut copinor, cupiditati uestrae: quòd si breuior fortasse sum, quàm erat uestruum utriusque auiditas, id occupationibus meis attribuatis. Ad haec &Laaurentij nostri, &Herodoti ipsius laudes maiores multo sunt, quàm ut eas breuis epistola complectatur. Reliquum est, ut uos ad legentis historias adhorter, ex quibus si animi quaeratur uoluptas, ,non est unde maior percipi poßit: si uitae commoditas, haud fermè inuenietur, ubi plura melioraque exempla reperiantur. Valete, Neapoli, Calendis Ianuarijs. An. M. CCCC. LX. PONTANI EPISTOLA, QUA DE VETErum libris iudicat, per Actium Syncerum inuentis e Hanc ne sine dolore legas, altimam lector scias, post innumerabiles alias, quas tum publicis, tum priuatis de rebus, immortalitate dignus uir ille olim diuinitus scripserat.