Latin
PONTANVS SYNCERO ANIMI
Pontano, De rebus coelestibus 382
Unproofread scanNot analysed yet
PONTANVS SYNCERO ANIMI FIRMITATEM D. Vae ad Pudericum scripsisti, ea me mirificum in modum delecta frunt. Sunt enim plena pietatis tuae erga uetustatem ac diligentiae. Quocirca uel auentißime expecto uidere Ouidianos illos pi sciculos in Euxino lusitantes, Maeotideque in palude. Quòd uero ad uenationem attinet, uisus est mihi uates ille lepidus, numerosus, &cultus. deque eo, si recte memini, fit ab Appollinare mentio in hendecasyllabis. Rutiliani illi uersiculi enodes sunt &nitidi: cultus uero ipse peregrinus potius quàm urbanus, ne dicam arceßitus. Sed de his omnibus cuius erit iudicium rectius aut probatius quàm tuum? Ego, ut dixi, mirifice expecto Ouidianos illos ἔλωπας, nobis incognitos, praesertim sub Quadragesimale ieiunium. Tu uale, &in isto uoluntario exilio, seu potius peregrinatione dignam nobilitate tua fortitudinem retine. Neapoli Idibus Februarijs. M. CCCCC. III. ERRATA. Pag. 41. uer. 26. tantum. 51. 18. cadentis. 112. 13. affectus. 121. calefactione. 166. 33. uelint res. 217. 26. ac. 259. 34. uero.