Latin
Cap. XXIIII
Pontano, De rebus coelestibus 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quocir ca Mars una tantum praerogatiua ornatus quartum locum retinuit, amisit autem è sex partibus, quae illi debebantur ut planetae, unam, quam sibi Venus asciuit praerogatiuarum &beneficentiae titulo. Vltimus locus relictus est Saturno ut planetae, ac nihilominus habenti triangularitatis iurisditiono in Geminis, quod signum est ab Ariete tertium: hic de iure suo partes duas amisit, quarum alteram Mercurius, alteram Venus sibi arrogauit, cum duplici praesidio munirentur. Restat etiam quaerere, cur de Saturno &Ioue potißimum fiat partium ademptio, nec minus etiam de Marte, cum raro admodum de Venere Mercurioque partes auferantur? Nimirum Saturnus ac Iupiter planetarum omnium tardißimi sunt. Mars quoque quàm inferiores longe tardior est. Veneri igitur ac Mercurio, quod breuiori tem pore singula signa peragrant, plures partes attribuere placuit, ut quod au fertur eis temporis, pensetur in partibus: contrà à Saturno, &Ioue adimere, quippe cum diuturniori tempore in signis ipsis atque in partibus immorentur. In hoc enim ipso ratio quoque habita est aequi iuxtique, ut plus ha beat partium qui minus immoratur, rursus minus partium qui immoratur diutius. Quaeret hic aliquis, cur in finibus distribuendis habita sit ratio solum trium quae insequuntur signorum, nec ad quartum sit facta progreßio? An illa est causa, quod annus ipse in quatuor diuisus est tempora, ipsa uero tempora in signa tria, id est in menses tres, perinde ut signorum orbis diuisus est in quadras quatuor, quarum singulae tribus tantum signis constent? An, quod non minugrationabile uidetur, quia quartum quodque signum est male amicum ob aspectus hostilem irradiationem? quocirca neque praesidium ab eo loco neque autoritas quaerenda esset.