Latin
Cap. XXV
Pontano, De rebus coelestibus 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXV. De finibus Tauri. Ed Arietis finium distributione explicata, Tauri quoque distributionem exequamur, eadem ratione tertium ab eo signum perquirentes, ut intelle gamus quis domicilij, quis triangularitatis atque altitudinis praerogatiuam in tribus ipsis signis obtineat. Cum igitur (ut dictum est) domicilij ac triangularitatis hu ius Venus sit domina, duplicis praerogatiuae ratione duas ad sex illas sibi de bitas partes adiunxit: quinetiam quod benefica est, iure in signo suo praelata est Mercurio, ac primum locum sortita. Iure etiam secundus locus concessus est Mercurio, cum in secundo &succedenti signo domus ac triancularitatis teneat praerogatiuam, quamobrem ad sex illas unam sibi arrogauit, ut Veneri octo, Mercurio septem sint partium fines ascripti.